Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5346. J. WesterbaenGa naar voetnoot2). (L.B.)Redeunt tandem aliquando ad te, vir nobilissime, Musae tuae Gallicae, quas et nunc aegre dimitto. Intactas illas non dixerim - volvi enim illas et revolvi - integras tamen, nisi quod illarum una, quae equorum casibus aequior est, apud lucernam aliquid passa est ab illo, quem deus haud mensâ, dea nec dignata cubili est. Furebat in illam immissis Vulcanus habenis et violasset miseram pudendo e stupâ(?) stupro Veneris maritus, nisi illam servassem. Rogo autem te, ut aegre non feras, quod tam lentus fui in his ad te remittendis, et impetrabo hoc facile, si te nosti, neque ignarus es quae Veneres, quae Circe et incantamenta sunt in hisce Gallicanis carminibus. Si tua pace fieri hoc potuisset et mihi otium fuisset - est autem hoc, ubi mihi impero - copiam illarum Agannippidum mihi mea manu fecissem, dum in illâ erant; sed, ne de vi illis illata postea apud te causa mihi dicenda foret, non fui hoc ausus. Faciam alias, si ad hoc connivere vis, vir humanissime, ubi ad meas preces haec et quicquid est de numero a dishuict fesses, que gouverne Maistre ApollonGa naar voetnoot3), miserandâ, ita me dij ament, conditione, in meam veniunt potestatem. Velim enim non diebus, non septimanis, non tempore circumscribi, sed ut ingressus ad libitum mihi pateat in amoenissimos tuos secessus, densos et tot floribus, qui nasum requirunt, obsitos exspatiandi. Caeterum gratias tibi ago, quod mihi hactenus non occlusisti istum penum et jam ultra mensem ad has aras et adyta aditum mihi praebere non gravatus es. Vale. E secessu meo Ockenb., prid. Iduum (12) April. CIƆIƆCLIIII. |
|