Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5345. J. WesterbaenGa naar voetnoot6). (L.B.)Sacri dies sunt, inquis, ad sacra te remitto. Sed non durant illi nisi ad crepusculum, cum Cytheraea choros ducit Venus imminente LunaGa naar voetnoot7), etc. Post festas autem luces non ad profesta me contuli, sed mutatis sacris illa, quae Apollinis sunt, tractavi, dum post me coenant mei, et ecce quos scripsi jambos et scazontes ad Laconicum istud novi Lycurgi edictum: | |
[pagina 204]
| |
Gallum time; nec sit pudor; leoninum est.
Gallum timere me jubes, et hunc timet
Qui nocte opacis prodiens lustris ferox
Sese recondit hujus ad cantum leo;
Nec hoc pudendum ducis exemplo ferae,
Ad cujus omne trepidat adventum nemus.
Sed Gallus ille, quem timere me mones,
Ὁμώνυμος, qui praevalere caeteris
Civilitate, comitate, moribus
Perquam subactis allaborat gentibus,
Nunquam timendum se Batavis auribus
Credat superbus, arrigat cristas licet
Alisque caedens aërem sylvis canat,
Quod, qui colendi gratia sui metra
Ad Gallicana Belga praebuit stylum,
Non absolutum hoc omnibus fecit modis,
Nec splendide, nec Gallice, quantum est satis.
Quin laudet ipse Celta conatus bonos,
Quin et labanti porrigat manum libens,
Non illum aduncis naribus suspenderit.
Sin et timeri Gallus iste se velit,
Non abnuo, sed acquiesco, si sua
De gente nobis quempiam produxerit,
Quem plus canendo versibus Batavicis
Quam praestitisse dixeris me Gallicis.
........................................Ga naar voetnoot1) De tuis, quae apud me haerent, nihil addo; non tractamus ista ἑν τῇ ἑορτῇ τῶν ἀζύμων. Denuo illa pervolvam propediem et ad te deferri curabo. Vale. VII Id. (7) Apr. CIƆIƆCLIV. |
|