Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5341. J. WesterbaenGa naar voetnoot5). (L.B.)aant.Commodum ex hortulo meo, ubi post sumptum prandium plantando et serendo et inserendo operam dabam, ingressus Musaeum meum, tractabam Musas tuas Gallicanas animumque meum oblectabam inter foeminas principes et cum Paride illo inter dearum triadem totus tremebam, uti ad conspectum Thaidis Chaerea, imo frater ejus PhaedriaGa naar voetnoot6), cum ad me tuae deferuntur literae ab aliquo, quem sibi Mercurium paraverat amica nostra. Tu et hic Paridem agis, sed securius, continentque illae judicium de Catzianis apertum, de meis quae Gallice balbutivi tacitum. De optimi senis Emblematis tecum semper hoc judicavi, in quibus versiculi Latini mihi, si bene memini, neque enim illa post annos plurimos vidi, probabanturGa naar voetnoot7) quam maxime, Gallici quam minime. Meos autem conatus ipse dixi temerarios et Icarios, et jam helleborum te mihi parare volui. Tu, si hoc ejus jugere(?) obtineri non potest, tuis Musis haec imputa. Pruriunt ad chordasGa naar voetnoot8) | |
[pagina 203]
| |
et tibias etiam illorum pedes, qui saltare ex arte non norunt. Sapiam tamen a te monitus gratiasque tibi ago, quod me sufflaminasti. Reverteris quidem, ubi nuper desijsti, sed et ego redeo, ubi heri finivi epistolam. Volo etiam aliquantulum inter veneres tuas fornicari; vide quam ego non jam familiariter, sed imperatorie tecum ago. Vale, vir maxime; non opus est monitore, ut te amem, quem jam dudum depereo. In Ockenb., V Cal. Apr. (= 28 Maart) CIƆIƆCDIV. |
|