Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5340. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot2). (K.A.)Temere factum est, et me non hoc agente, vir praestantissime, quod inter chartulas Gallicanas, quibus te obtudi, irrepserit scheda futilis, cui in gratiam, si Dijs placet, equorum id quod vides insulsi carminis illevi. Quod ipsum, inter venatores et quas in collibus Velaviae turbas dabant natum, equidem sprevi semper aut neglexi neque de viburnis duxi quae par esset cupressulis meis accenseri. Adeo neque te interprete nunc dignum erat neque adversario. Lucem utique, si me audis, non adibit. De caetero ignosce libertati, cuius mihi copiam fecisti. - De Catsij nostri operibus Emblematum volumen Latino-BelgicumGa naar voetnoot3) semper mihi et - fatebor - unicum in pretio fuit; neque naevus, nisi fallor, in pulcherrimo corpore appareret, nisi Gallica insparsisset. Eius rei si bonum senem hactenus non poenitet, ille quidem, quid valeant humeri, quid ferre recusentGa naar voetnoot4), nondum intelligit; amicos certe harum rerum non penitus ignaros taedet balbutiei non pro illâ venâ. De tuis coram aliquando, si voles, et amplior neque faxo inutilis sermo erit. Iam nescivisti me tibi tam familiarem esse. Sed revertor eo ubi nuper desij. Hoc voluisti. Hag. Com., V Cal. Apr. (= 28 Maart) CIƆIƆCLIV. |
|