Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5339. J. WesterbaenGa naar voetnoot1). (L.B.)aant.Dum mihi haec gaudia das, vir nobilissime et praestantissime, ut in his meis arenis ad Sequanae Ligerisve ripas spatiari mihi, qua libet, liceat, et dum penum istam tuam, quam - uti ejus varium genus apud grammaticos est - mihi quam liberaliter recludere non gravatus es, perscrutor, admissus ad farris acervum curculio, incidi in versiculos illos, quibus equorum causam agis, quos inglorios occidunt in persequendis animalium pavidissimis Dianae alumniGa naar voetnoot2). Filios dicerem, nisi innupta et perpetuo virginitatis honore celebrata diva Nec dulces gnatos Veneris neque praemia nosset. Quia autem haec erant de Spartà illâ, quam nuper adornavi, arrepto calamo experiri volui, an haec Belgice dici ita, ut placerent, possent, et dum hoc ago, extra cancellos meos progressus, te Deo plenus, coepi aliquid chordis tuis occinere illis modis, ad quos nunquam mihi fistula cera juncta fuitGa naar voetnoot3), neque religio fuit Stridenti miserum stipula disperdere carmenGa naar voetnoot4). Cum vero venatio in poematio meo Ockenburgico hic illic paginam utramque facit, et haec quoque rem concernunt venatoriam, adderem versiculos hos mantissae et ijs, quae operi isti appendi, supplendis quae restant paginis, si hoc pateris. Si abnuis, non fiet. Et cur abnuas? Es nimirum in fronte, es post principia, es inter antesignanos, hastatos, antepilanos, cur et inter triarios non eris, si ad illos res devenerit? Ita in meâ, quam Bombomachides imperator sum- | |
[pagina 202]
| |
musGa naar voetnoot1), Neptuni nepos cum armis aureis, instruo aciem, nusquam non erit clarissimus Hugenius. Da candori meo et ore rotundo loquenti ruricolae, magis caulis quam aulis vicino, quod te tam utor familiariter; imo agnosce vafritiem et artes poëtae applausum aliquem aucupantis ex tuis lauris. Quin potius helleborum paras homini, qui existimationi suae melius consultum ivisset, si nihil tui suis apposuisset? Cedit ad Solis ortum Phosphorus et tota illustrium siderum cohors. Quicquid de me futurum est, tu, vir maxime, aegre ne ferto, quod te his nugis interpello. De supellectile istâ nuperâ, qua mea scrinia instruxisti, nihil addo. Est illa apud me sarta tecta. Permitte mihi, ut haec hic aliquamdiu haereant, antequam recondantur; non prorepent haec tua ad alios. Vale et, Icarijs meis conatibus si favere non potes, saltem ignosce temeritati. Ockenb., VI Cal. Apr. (= 27 Maart) A. CIƆIƆCLIV. Si rosas tuas inter spineta mea carpi pateris, quaeso ut, ubi haec percurreris, redeant ad amicam, cui illa ad te curanda commisi. Admisimus illam ad sacra nostra; erant et huius sexus Heliconiae, quae haec tractabant. Dabit illa operam, ut ad me deferantur. |
|