Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5318. J. WesterbaenGa naar voetnoot3). (L.B.)aant.Ignosce mihi, si serius quam voluisti libellum hunc tuumGa naar voetnoot4) remitto; erat ille dignus qui denuo legeretur, postquam a capite ad calcem eum perlegeram, neque eratGa naar voetnoot5) illius ad amicam, cui illum commiseras, ista quam volebam occasio deferendi. Movit mihi splenem ad risum argumenti et styli istius dramatici festivitas et ad rictum bilem artes et rapinae illae meretriciae, neque possum non manibus pedibusque applaudere lepidae fabellae lepida conscriptae manu, et favere vapulanti lenae ϰαὶ λεωϕόρῳ et forti isti militi, qui ad formidatum cultri nautici splendorem tam gloriose trepidat decempedali cinctus machaerâ. Agnosco ubique summi vestigia vatis et etiam hic Hugenium, quamvis properatum opus esse dicis et ijs effusum diebus, quibus scribi vix possît. Ita omnibus palmam praeripis, sive cothurnum, sive soccum induis. Certe si pictura et poësis, quo propius rem quam imitantur exprimunt, eo laudabiliores sunt, quis non miretur hic omnia, tum quae inventionis, tum quae elocutionis sunt, et inter caetera scenae illius artificium, ubi in sterquilinio se suaque colligit expergèscens mulier et super sexu suo consulit novum subligar? Moverat mihi salivam DorpiaGa naar voetnoot6) et, quia molles aditus faeminis damus mares, visum fuit illam sollicitare, ut abs te impetraret, uti admitterer ad hoc spectaculum. Qui illas sibi patronos parat, exorata habet quae ipse petere vix audeat. Nunc gratias tibi ago, quod non difficilis fuisti in me ad haec sacra admittendo, et de Ockenburgo | |
[pagina 191]
| |
hoc habe: Fecit Vitaulium tuum, et quod subdebas mihi calcar apud angiportum, ut etiam in isto argumento ad exemplum tuum aliquid tentaverimGa naar voetnoot1), a quo etsi me terrebat et mea tenuitas et tua ista ingeniosissima et doctissima Vitaulij descriptio, jeci tamen aleam, quia etiam nunc Scribimus indocti doctique poemata passimGa naar voetnoot2), neque jam minus quam olim Stulta est clementia periturae parcere chartae. Et est jam aliquamdin tela ista pertexta, cui si aliquando aliquid dignaberis praeludere et suspensa hedera vile hoc vinum facere vendibile, rem pergratam mihi feceris, qui etiam non poteris non favere meis conatibus, quia te auctore haec ausus fui, et videbis in illis hic illic amoris mei erga te tuaque non obscura testimonia. In Ockenburgh, ipsis Calend. (1) Decemb. CIƆIƆCLIII. Monendum hic duxi, in prima prologi pagina legi Claes Dirxze, qui ubique Claes Gerritsz, etiam Nicolo Gerardi vocaturGa naar voetnoot3), quod errore amanuensis factum credo, quem Calliopius in recensendo praeterijt. |
|