Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5285. J. WesterbaenGa naar voetnoot4). (L.B.).Si me decempedâ humanitatis et amoris tui metiri paterer, assurgerem utique ad tam benignum de me judicium, quod priores tuae continent literae. Nunc, quia hoc meo soleo pede, colligo me intra testam meam et ad ὺπερβολὰς tuas nihil repono praeter pudorem et modestiam. Non eo tamen inficias plurimum me affici istis tuis literis dextramque illam avide amplecti, quam humi repenti porrigis, ad quam me erigo et, quod infantibus evenit, ad eam me stare proprijs viribus fere crediderim, nisi imbecillitatem meam nossem, non facile illam dimissurus, Ne spissâ jaceam revolutus arenâGa naar voetnoot5). Eram nunc in tuis ἀκονίσμασιGa naar voetnoot6) - quorum aliquae in patrium mutavi sermonemGa naar voetnoot7), quod vereor ut satis succedat, quia Anglicae linguae sum imperitus - cum ad me veniunt aliae tuae literae cum divite penu et varia supellectile. Video hic Inclusos utero Danaos, laetique cavoquos non attingo, antequam hunc, qui haec ad me defert, dimisi cum paucis hisce lineis, quem sine ijs dimittere nolui, neque longioribus morari audeo..... V Cal. April. (= 28 Maart) CIƆIƆCLIII. |
|