Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5286. J. WesterbaenGa naar voetnoot9). (L.B.)Perplacent mihi ista tua, quae de fuga classis Anglicanae et confectis jam lupis, τοὺς ἀγρίους, scripsistiGa naar voetnoot10); sunt illa vere tua et quae praeter te nemo possit, augusta, erecta, mascula et ab eo animo profecta, qui lupis confodiendis par sit; sunt et acria, acida, salsa, acuta et ignea. Sed quod piper, quod acetum, quod vitrioli alcool et quod chymicis est radicatum, quae muria suffe- | |
[pagina 174]
| |
cerit ad perfricandam cutem in corpore isto cacochymico, quod ϕλυϰτίδες et ἕρπης et dira impetigo totum obsedit, et quae, nisi curentur pulvere pyri[n]o et ferro, in ψώραν et lepram abeant? Et qua cuspide, quibus mucronibus, quibus cauterijs et candenti HermeticorumGa naar voetnoot1) Marte opus non est ad latrones et parricidas istos confodiendos, perdomandos et extirpandos. Ego, cum haec tua lego, ita accendor et erigor, ut jam de brutis Britannis triumphum canam, et facerent hoc mecum Batavi nostri, si illorum ijs copia fieret, patrioque sermone et Musis nostratibus ea reddere aut reddita vellesGa naar voetnoot2), et applauderent assurgerentque tibi, quotquot patriam amant, et faverent lupis vapulantibus. Non unam tamen causam esse dicis, cur suppressa ista etiam nunc mavelis quam ut lucem adeant, et hoc serio te dicere me meminisse vis. Meminero, neque hoc fiet te inscio, nedum nolente. Non ausus etiam hoc fuissem in nuperis tuis epigrammatibus varij sermonis, nisi jam fuissent in multorum manibus excusaGa naar voetnoot3), et quibus nemo laedebatur. Caeterum gratias tibi ago, quod me munusculis illis poëticis et in tuo Parnasso natis beare dignatus es et variâ supellectile et clavecymbalo et effigie regia et, quae a portentosâ foemina est, SphyngeGa naar voetnoot4) domum meam adornas. Redibunt ad te apocnysmata tua, non ubi eorum me satietas caeperit - esset enim hoc ad Calendas, quod ajunt, Graecas - sed ubi ea descripsero et Belgicis versibus reddidero, quod utrumque partim feci, absoluturus ubi otium et animus scribendo et versificando erit. Est mihi nunc quotidie res cum HortensioGa naar voetnoot5), non quidem illo, qui inter disertissimos Romuli nepotes numeraturGa naar voetnoot6), sed qui cum tuo Claudio de gente et arte suâ certet ..... III Cal. Aprilis (= 30 Maart) Ao CIƆIƆCLIII. Vide hic, si tanti est, partem versuum, quos ad me miserunt Grotij, pater et filij, et quod ad illos reposuiGa naar voetnoot7). |
|