Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 173]
| |
5284. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot1). (K.A.)Περὶ τῶν ἐναλίων, vir eximie, quae dicebam penes me latereGa naar voetnoot2), ista fere sunt. Ea ego cum penitius introspexi, parum te latuisse poenituit, dum editionem adornares cum qua non inapposite quadrassent. Neque una causa est, cur suppressa nunc quoque mavelim, quam ut lucem adeant. Quod serio me dicere, velim te meminisse, si quando quid ejusmodi vulgaturus es. Accedunt ad haec salsa insulsa quaedam et magnopere mea, ἀρτίχυτα tamen, et hoc nomine fortassis tibi minus futura insipida. Occasionem gryphoGa naar voetnoot3) quem vides dedit aenigma de testudine musica nuper a Schurmanna promissum, cuius et hic exemplum habes. Vale. 28 Mart. 1653. |
|