Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5283. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot5). (K.A.)Nimia est illa humanitas tua, vir nobilissime, et benevolentiae ad ὑπερβολὴν excessus, quod quem destituere adolescentem patrocinio tuo noluisti, eodem viro non comitante, videri vis adire famae periculum vix sustinere. Sustines tamen, si te nosti, sine periculo, et hanc tibi fiduciam non plaudenti vulgo debes. Me vero si hujusce consilij participem antehac fecisses, erant in schedis meis minus quaedam ἀσύγϰιτα, quae tuis istis aureolis quantumvis plumbea libentius implicasses. Horum, quando totus hodie in re maritima es, et Anglicana exemplaria mox transmittam, siquidem recenti oculo inspecta digna videri pergant, quae accuratius dedolentur. Id infortunij dum expectas, ecce quae percurrenti his diebus Francisci Quarlij Angli meditationes cordatissimas brevi impetu excideruntGa naar voetnoot6). Agnosces virum priscae probitatis Anglicanae, et hisce quos nunc experimur longe disparem. Scatet libellus iste monitis tam ubique horum similibus, ut Senecae verbo eminere singula possint, nisi quod inter paria leguntur. Interpreti, quem nosti, facile condonabis, si de optimis ea pauca selegit, quorum forte sententia in angustijs linguae Romanae - de quibus etiam Romae expostulatum fuit - videbatur posse non suffocari. Fateor multa superesse, quae non attigi; assero tamen pauca de melioribus omissa, quorum aut acumen, aut gratia satis Latinis verbis explicari posset. Utique relinquendum fuit in quo se censores exerceant, aequiores quidem futuri illi, ni fallor, postquam experti fuerint, quam non levis opellae sit in quamcumvis linguam vertere eam, quae de omnibus unam conflavit et vocabulis proinde paria facit cum omni rerum numero ac varietate. Interim tu vale, vir amplissime, et me ama. Magis hoc apposite dixerim e vetusto epigrammate μοῦσαι ϰαὶ χὰριτες, μἐγα χαίρετε, quando qui adeunt te utrasque quas complexus es compendio salutant. Redeunt ad te primi illi conatus tui, quos equidem secundis curis egere nisi autori non credidissem. Meorum ubi te satietas caeperit, quaeso ut eo reverti sinas, ubi cum multis reliquis tineis blattisque, certe cordylis et olivisGa naar voetnoot7) vota sunt. Hag. Com., IX Cal. Apr. (= 24 Maart) CIƆIƆCLIII. |
|