Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5196. J. WesterbaenGa naar voetnoot4). (L.B.)Mitto tibi malos Persicas sex, quas montanas vocant; sunt illae, quae fructuum suorum carnem facile ab osse separari sinunt; non ferunt hoc Swollanae. Addidi binas Armeniacas, quibus arboratores inserunt Persicarum gemmas, quod mala profert coloratiora, quae et sapore et magnitudine praestant ijs quae ex prunis nascuntur. Poterit hoc fieri mense Augusto et in his et in alijs, quas forte habes in tuo Vitaulio, arboribus ejus generis, ex illis quae in WestescampioGa naar voetnoot5) optimos dant fructus. Si paries aut ex asseribus contabulata sepes tua plures patiatur arbusculas, habeo et illas ad manum; tantum indicandum est et, si quid praeterea in hoc genere officij a me desideras, rem gratissimam mihi feceris, si homini otioso et nihil agenti aliquam provinciam dederis. Ego pensi et laboris aliquid opto, quo, uti cantando fallitur ancillae decipiturque labor, ego otium fallam, quod subinde labore gravius est, sed et illud ferendo vincendum est, uti omnis fortuna. Vale. E secessu meo transcollino, postridie nonar. (6) Decemb. A.o CIƆIƆCLI. |
|