Briefwisseling. Deel 5: 1649-1663
(1916)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend5197. Aan J. WesterbaenGa naar voetnoot6). (K.A.)De malis bene est. Quasi parum Persae fuissent, ascivisti et Armenios, quo me toto Oriente devincires. Quod vero nec ab humanitate tua impetrasti, ut adscripto pretio boni nominis gloriam | |
[pagina 129]
| |
emptori, non donatario, indulgeres, nequeo non stilum vertere, et hic testari de malis male esse. Actis proinde, quas debeo, maximis gratijs pro liberali opera Vitaulio navata, quaeso te, ne de nummulis controversia huius libertatem commercij interrumpat, quod mihi tecum intercedere, rerum hortensium veterano, Vitaulium ipsum, si fari posset, omnibus votis exoptaret. Ecce modum aperui, quo me non uno nexu obstringas, etiam si Armenia Persiae non succurrat. Iterum hoc a te peto, et futurum spondeo utriusque muneris instar. Vale. Hagae Com., VI Id. (8) Dec. CIƆIƆCLI. |
|