Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4907. Aan Anna Maria Schurman. (K.A.)Vide quam nulla mihi neque corporis neque animi digressio evellere illas vel interrumpere valeat perpetuas de virtute tua cum stupore cogitationes. Parum fuit quod, te faciente, Musas plaustro vexerim; ecce nunc inter famulos, quos a tergo et a fronte habui, medius discurrens eques, totis non quatuor horis Leidam vectus, de te et ad te hos mecum sermones habui; hos, inquam, volando versus feci, quos nec Mercurio credas in mentem hactenus venisse, ut nec ipsum alatum patrem pulcherrimos illos questus, quâ te regione requiramGa naar voetnoot3), et quae sequebantur, aliâ quam prosâ oratione protulisseGa naar voetnoot4). At Aethiopes nimirum Musae neutri ne fando quidem innotuerant, quibus ergo tu currenti fidelissime succurristiGa naar voetnoot5). Ut ex hoc stadio me proripiam, nummos mitto ecce Gallicos, quos in pretio mihi esse dicebam, WariniGa naar voetnoot6) alterum, alterum τοῦ Du PréGa naar voetnoot7), praestantissimorum artificum, atque in illo regno maxime celebrium, dubito an superstitum. Utra manus utri praestet, tu judicabis et, ni fallor, illam tuam omnipotentem, ut in versu dixi, aegre continebis ab hisce tantis viris imitandis vel superandis. Eius quid acciderit, aliquando certior fieri avebo .... Hagae Com., 4/14 Jan. CIƆIƆCXLIX. |
|