Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4785. J.C. PuteanusGa naar voetnoot6). (L.B.)aant.Agit me fiducia beneficiorum, ut post obitum optimi parentis mei, τοῦ μακαρίτου, me tuum esse nunquam non depraedicem. Hagam redeunte optimo cognato meo Antonio OemGa naar voetnoot7), quidni scribam? Et quidni amem eum, qui, ut | |
[pagina 470]
| |
saepius legeret Puteani epistolas ad se scriptas, prodire in lucem eas passus estGa naar voetnoot1)? Unâ cum amplissimo Heinsio te nunc complector, quorum consilio uti cupio, ut opera omnia, suis voluminibus comprehensa, praelo mox subjiciantur, de qua re separatim ad ipsum Heinsium hic scriboGa naar voetnoot2). Bibliothecam interim paternam in nummos commutavimus, quam emptor in Hispaniam secum auferet, qui hic supremi iudicis militaris personam sustinet. Nomen ei Michael de Luna y Arellanno, olim in Academia Salmanticensi primarius iuris professorGa naar voetnoot3). Ubi pax promulgata erit, urbs Venlona, quae patria parentis est, sumptus epitaphij faciet, quod, nisi videris, mittam, mansurus quoad vixero ..... Mechliniae, Eidibus (15) Martij M.IƆC.XLVIII. |
|