Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4718. Anna Maria van SchurmanGa naar voetnoot4). (K.B.)Ne putes, vir illustris, te sero misisse hoc munus perquam eximiumGa naar voetnoot5), cum ejus generis sit, ut nunquam non gratissimum advenire potuerit. Desiderium quidem sui diuturniori mora nobis non parum auxerat, verum id tandem numeris harmonicis abunde explevit. Gratulor autem nobis inprimis, quod genti nostrae, quae apud exteros pene ἄμουσος audire solebat, decus suum egregie asseruisti. Ego certe nihil non utilitatis hinc mihi polleceri ausim, quia hoc ϰειμήλιον amica manu vicinae nostrae nobilissimaeGa naar voetnoot6) nobis offerendum curasti, cujus ope auspiciisque facilior ad haec sacra aditus patebit. Non equidem sic Stoae faveo, ut non libenter fatear, hac Pathodia me summopere commoveri, quod usu maxime cognovi, cum non ita pridem una cum Sirene nostra mirabile quoddam ejus specimen praeberes. Spero itaque fore, ut eadem conciliatrice cum Polymnia aliquando redeam in gratiam, vel invita, quod dicitur, Minerva. Quicquid sit, tametsi nostra Musa D. Swaniae numeris nondum satis bene consonet, nimirum velut anser olori, optime tamen tum voce tum mente conspiramus ad gratias tibi agendum quam possumus maximas; illa quod praeclarum hoc opus ejus nomini inscribere, ego vero quod meum in codicem tuum referre volueris. Vale. Ultrajecti, XV Kal. Jan. (= 18 Dec.) CIƆIƆXLVII. |
|