Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 442]
| |
4717. H. Bruno. (L.B.)‘Heri adfui Egmondae nobilissimo Cartesio non ita pridem e Gallijs suis cum nobili quodam, qui et ipse obstemius et vinum odit ὅμως ἀΐδαο πύλῃσιGa naar voetnoot1), reverso. Commodabam ipsi multum invitanti adnitentique operam dentium, ut soleo satis commodus atque impetrabilis esse convivator, praesertim apud istius farinae hospites, quorum coenae, ut Platonicae, etiam postridie sapiunt. Eramus, quod dies Veneris esset, ἰϰϑνόϕαγοι, lanijs tum quidem frigere ac plorare jussis. Post haustam salutem tuam, quam ausus fuit et instituere et praelibare Cartessius, rogitabam discedens, si quid vel ipse scribere et mihi curandum committere, vel suis verbis scriptum vellet. Negabat tum quidem quicquam velle, nisi ut salutem tibi et suam observantiam [et] sua obsequia tibi adscriberem, sed propediem per nobilissimum Bergae dominum HagitririentemGa naar voetnoot2) - ut ita loquar - prolixas literas exaraturum multum. Ridebat albis dentibus theologi Leidensis nuperum horribilem in te libellumGa naar voetnoot3), quem responso, imo risu suo vix dignabatur. Ego ad haec tacui, negabam enim mihi lectum quicquid hoc libelli tandem est, adeo ut calculum non possim interponere’. Kunt gij ook uw invloed aanwenden, dat Cornelis Rijp, thesaurier van Alkmaar, die betrekking behoudt? Mijn vader sukkelt veel. Alcmariae, ipsis Idib. (13) Decembr. 1647. |
|