Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend4462. Aan S. JohnsonGa naar voetnoot9). (K.A.)Uw geschenk heb ik nog niet aan Z.H. kunnen overhandigen ..... ‘Interim hic, vir praestantissime, non dissimulabo, parum mihi alijsque RegioGa naar voetnoot10) bene volentibus probari ipsam operis inscriptionem. Si enim Regiâ, ajunt, viâ incessivisset, potuisset haec Cartesij Fundamenta nuncupasse, industriâ discipuli vel illustrata, vel exemplis aucta, vel quid ejusmodi. Quod autem hic absolute pro suis venditet, quorum, absque Cartesius fuisset, non syllaba quidem ei in mentem venisset, et hoc opusculo ipsius Cartesij editionem, adeo nunc recentem, occupet, sola facta mentiuncula de tanto viro, cuius praeconio totam seorsim praefationem impensam oportuit, cum solenni παραστήσει quod in paucis et quidem designatis locis a magistro dissentire ausus esset, dubitant, an prudenter id omne sic patratum, et an salvâ prorsus amicitiâ abiturum sit. Ad me quod attinet, factum nolim, ne id contingere malevolis inviti videamus, quo nihil, inquit ille, praestare majus fortuna potest, hostium discordiam’ ..... B[ergen] op Zoom, 27 Sept. 46. |
|