Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 114]
| |
3868. Aan C. Barlaeus. (K.A.)Scribe saepius, dicebas, cum postremum valediceresGa naar voetnoot1), et ecce, vix absenti protinus me praesentem sisto. Praestantissimae matronae Hoofdiae, cuius humanitati quantum debeam, tute testari potes, visum est inscribere pietatis nostrae hasce quasi quasdam ἐρευγὰς, sive flammulas mavis aut scintillasGa naar voetnoot2), quarum obiter mentionem feci, cum ab eremitis Pasgeldanis rediremusGa naar voetnoot3). Postulo autem, nisi grave est, tenuitatem nostram totâGa naar voetnoot4) existimatione tuâ denuo ut suffulcias, et hoc volumen, scilicet, quod grave non est, de manu amica tradas in utrique amicissimam. Summa est. Munus nostrum ornato verbis quantum pote. Quod si cui non indignum censebitur quod lucem videat, οὐϰ ἐνίσταμαι, quominus committatur Blauiorum augusto characteriGa naar voetnoot5). Vide vero, quid statuas, nam eo casu ne hic quidem substitero. Certum est mare publicum non ingredi, nisi tuo cortice nitenti, cui tam tuto ac securo semel incubui. Hoc fructu beneficium impudenti datur, ut petat impudentius. Ergo si praescribi pateris: uijtgegeven door den Professor C. Barlaeus, et praefatiunculam item brevi prosâ vel epigrammate Latino addere dignarisGa naar voetnoot6), prodire audeo. Cave tamen suspiceris, me vel ipsam umbram laureolae in hoc mustaceo quaerereGa naar voetnoot7). Plane avidus non sum edendi, et nosti tu, plus harum rerum penes me latere quam vulgatum fuit. At isthaec certe necessaria et, si sic loqui liceat, defensiva cautio est. Interpunctionum enim et orthographices meae, in carmine praesertim, soleo non parum anxie curiosus esse. Nosti quippe, quam levi puncto vel apice derogari possit sententiolis per se jam satis imbecillisGa naar voetnoot8). At in exscribendo quotusquisque tantillae rei alienae sollicitudinem amat? Proinde, si haec excudantur, velim corrector ipse exemplaribus adhiberi. Sed nihil tanti erit, quod libentius et libentissime patior, modo ne exscribantur, et me ames, amicissime. Hagae Com., XII Jan. 1645. |
|