Briefwisseling. Deel 4: 1644-1649
(1915)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3670. H. Bruno. (L.B.)..... Domina ZueriaGa naar voetnoot5) dicit mihi, cupere te longinquum itinerarium meum Leidense de litteris meis cognoscere, tum qua fronte, quibus verbis, quam sicce, quam madide fuerim apud singulos exceptus. Equidem singula, quatenus memoria repetere potero, hinc canere incipiam, imo hercle scribere, ne et hic insaniam furibundus Bruno poëta. Egressi clarâ Leidam contendimus Haga, centauro magna invectiGa naar voetnoot6), sed quam tamen unus, mirabile dictu, Palinurus sine velis uno equo agebat regebatque. Postquam vento ferente Leidam appulimus, anchora de prora jacitur, stat littore puppisGa naar voetnoot7). Ego, ut terram tetigi, homo negotiorum gerulus, me in pedes [conjeci] quantum queo ad ἀρίστους Ἀχαιῶν. GoliumGa naar voetnoot8) vidi primum, primum compellavi, primo librum et salutem abs te dedi, primus item ille gratias, ut deinceps omnes, cumulatissimas bibliographo et bibliophoro amplissimis verbis quidem reddidit. Cui ego, ne nihilo domini mei beneficium et meum officium constaret, operam dentium in prandio diligenter, neque perfunctorie, locavi. Quid ederim, non Hercle satis commemini, neque sum memor comestor, nisi quod bonis, non avibus quidem, sed piscibus fuisse scio tamen. Quid biberim, non quaeres; eum videlicet liquorem, a quo bonus senex Pindarus, sed aquae potor, quia olim principio operis sui male ominatus erat, edicto Anacreontis modimperatoris perpetuo abstinere cogitur. Salutem tuam egoge et Golius faucibus nostris hausimus, quod et alibi, | |
[pagina 31]
| |
nec apud unum, nec semel factum fuisse jam narro, ne saepius idem repetam. A Golio adij Salmasium recta; aliquanto autem confidentius quam pro more meo aut dignitate viri tanti gradum ad eum struebam, quia foecundi calices me jam utcunque disertum fecerant, et poëtam, ut vides nimirum ex hoc epigrammate, quod ὡς τάχιστα ad ipsum Leidae in auditorio philosophico paulisper sedens scripsiGa naar voetnoot1). Sed una res mihi miraculo, una re Bruno Brunoni sibimet ridiculus fuit. Ego ambitiose meditata oratione Latina vix coeperam dicere, cum Salmasius, mediam vocem interrumpens, ut Gallice loquerer, postulavit. Ilicet et ratio et oratio voxque Brunonem fugerat ipsa, refugerat misero sanguisGa naar voetnoot2) atque exalbescebat metu, ϰαὶ ἐπὶ ποσὶ ϰάππεσε ϑυμόςGa naar voetnoot3); neque enim didiceram esse bisulca lingua quasi proserpens bestia. Quid tamen? Gallezandum utcunque et sic tenuiter fuit. Sane ego Atticam meam ubertatem, valde ad Laconismum redactam, in minus quam paucula verba contuli. Ita autem me dimisit vir incomparabilis, ut qui promitteret, se per litteras perillustri nomini tuo gratias prolixe acturum. Inde ad SpanhemiumGa naar voetnoot4) propero, ubi linguam meam Latinam non largiloquam tamen recuperavi; terruit me torrens incredibilis eloquentiae et, quicum loqui non audeam, singultij. Litteras ab eo eucharisticas haud dubie jam accepisti. De domino de HubertGa naar voetnoot5), caussarum patrono, quid responderit, jam ante scripsi. Heinsio Hagae me invisenti exemplar exhibui pridie quam Leidam eram profecturus; ejus jam literas et item alias a BoxhornioGa naar voetnoot6) ad vos misi. VorstioGa naar voetnoot7) quod alijs hominibus occupatus erat, uno duntaxat verbo locutus sum. Sed et ille propediem scribet. HeidanusGa naar voetnoot8), ReviusGa naar voetnoot9), HeereboordiusGa naar voetnoot10), ScriveriusGa naar voetnoot11) negabant se excogitare, cur se tanto honore, ipse tantus vir, dignareris. De Scriverio, nisi grave est, audi aliquid propius prolixiusque. Ut tradebam ipsi librum tuo nomine, Eho, inquit, librum ab heroë Zulichemio? Quid nunc agam? Non audeo tibi pro hac opera offerendi offerre honorarium. Imo, inquam ego, jamdudum si das porrexi manum. Ille, ut est homo facetus ad facetias unice, et facetiarum intelligentissimus, ridere suaviter. Interim ego inscriptionem tuamGa naar voetnoot12) ostendere, et inter alia carmina prout quaeque allegabat occasio, illud praelegere de VitaulioGa naar voetnoot13). Ibi homo - sine figura loquor - exclamare ilico, exultare, demirari, divina esse dicere. Quid opus est verbis? Ῥηνιϰωτάτῳ Lyaeo, Lyaeo odoro, spumeo Vitaulianis et Woelwicanis secessibusGa naar voetnoot14) largiter fecimus, et tuam salutem vicissim nobis propinavimus, et Momenta desultoria in desuctoria transformavimus. Ad postremum lepidus senex commendavit se tibi, meque abiturientem Dijs vialibus, dixitque insuper, se litaturum bono eventui, quod secum illo die cum tot elegantijs fuissem. Ita utrimque discessum est. Caeterum Leidae biduum fere prope totum fui, diebus videlicet Saturni et Solis; quia enim omnes conveniri volueras, expectandum | |
[pagina 32]
| |
fuit, dum nonnullos invenirem die Solis, quos die Saturni frustra quaesiveram. Cum viderem istic pernoctandum esse, aedes adibam Heereboordij, quicum viro mihi intima est amicitiae consuetudo; apud hunc speraveram habere stabile stabulum et coenam sapidam, certe philosophicam; sed cum audirem, hominem cum amicis, qui ex Geldria advenerant, exijsse, neque rediturum nisi a coena foris sumpta, ilicet decollaverat et illa mea spes coenatica et altera de hospitio. Itaque praesidium ab amicis argenteis praesentissimum sumpsi, loculorumque fiducia commodum locum quaerens, ad diversorium celocem meam converti. Sed satis historiarum est. Profecto incipiens modo, nunquam credideram, me tam multos logos de re nihili consarcinaturum. Vale atque ignosce tolutiloquentiae. Hagae, V Id. Sextil. (= 9 Aug.) CIƆIƆCXLIV. |
|