Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3520. G. GentiusGa naar voetnoot4). (L.B.)aant.Vigesimo Februarij literae nostrae primum splendorem tuum adire coeperunt, [cum] frontem nobis perfricuit vehementissimus Anslonij, viri certe optimi, qui me perinde ut oculum suum amabat, morbus. Cujus postea obitus, veluti exurens aliquod fulmen, omnes animi mei nervos conquassavit; me enim studiaque mea una evertit, perinde ut vitem fructiferam palus tempestate prostratus. Hinc dolor, hinc lacrimae! Dolendum, tot praeclara et occulta scientiarum monumenta et semina, quae per Orientem latent, orbi nostro esse ignota. Fixum mihi erat, docta per Orientem ingenia adire, reconditasque illorum artes, mores sacraque expiscari et pervidere, sed obijt noster Anslonius. Idem tamen etiamnum in animo habeo, modo cujusdam favore adjuvari possim. Proinde tibi, splendidissime vir, etiamnum ut primis, fidem servitiaque mea offero, etiam atque etiam rogans, ut me benevolentiae oculo intuearis et laeta splendoris tui umbra studia nostra a vehementi Orientis calore defendas; modica enim umbra defensus, incredibilia et nemini acta sum acturus; testor Deum, me gratissimam splendori tuo praestiturum operam, subsidio locupletiorem, propter linguarum orient[alium] peritiam, magnamque in hac aula cum magnatibus amicitiam, ita ut certus sim, si me semel amare coeperis, amare nunquam desines; rectam enim mihi virtutis viam decurrere placet; quae causa est, quod aliqui nostram virtutem, perinde ut coeci vespertiliones splendidissimam solis lucem, refugiant et odisse dissimulent. Praeterea certum est, [te] non tantum me, sed totum Christianum orbem incredibili beneficio demeriturum. | |
[pagina 483]
| |
Ex enim beneficio telam, quam coepi, pertexere possum in splendoris tui et totius Christiani orbis gratiam, gloriam proinde, si me brevi per harum latorem - eius enim opera literae tutae erunt, ut qui hic fratrem habet mihi amicissimum, mercatorem - dignaberisGa naar voetnoot1) responso, perinde ut nectare studia nostra, lacrymis et dolore fessa, refecerisGa naar voetnoot2); me enim tuo splendori commisi totum; numen supremum tuo favori rebusque nostris benigne aspiret. Hae inclusae sunt ad seren. Principem, ad cujus immensum profusae benevolentiae mare accessi, ut, si me satis lenissima favoris illius aura levem benevolentiae undam in me impellatGa naar voetnoot3), desideratissimi fructus nostri ad maturitatem perducantur; magna enim omnium delitiarum in hortulo nostro extant vestigia, cujus rosulam celsissimo illius tuoque splendori brevi transmissuri sumus, ex cuius fragrantissimo odore campum nostrum non sterilem fuisse cognoscetis. Te, illustris vir, etiam atque etiam rogo, ut importunitatem meam non fronti perfrictae, sed temporum acerbitati ascribas, et studia nostra seren. Principibus, patri et filio, de meliori nota commendes; certus enim sum, [eos] magnam ex me voluptatem capturos. Centum triginta aut quinquaginta imper[ialibus] agere possum honeste et plurima, quae alij non facient sexcentis, testor et testes proferam; tantum enim potest hic amicitia et linguarum peritia, sine quibus semper praesidiario quodam cum milite incedendum aut domi delitescendum. Ducentis vero egero incredibilia, quibus totum Christianum orbem in splendorem vestrum sum conversurus. Quod si ser. Princeps languescat, et si favor tuus me consilio et re, quantulumcunque etiam fuerit, adjuverit et famam meam apud magnates foverit, annitar certe, ut non tantum me tibi habeas devinctum, sed fructum ipso subsidio locupletiorem; possum enim rarissimos autores eruere, qui tibi in patria alterum tantum valebunt; ego enim cognosco, quid in his partibus lateat. Propterea rogo, uti bibliothecam historicam et politicam instituas, et experiaris fidem meam, quam castam et illibatam tibi offero, et cognosces. Consilium esse videtur rectum, ut cum alijs magnatibus rarissimarum rerum et antiquitatum cupidis coalescas et magnam summam impendatis; non enim perdetis; ego enim autores cognosco; perlego, quod nemo Christianorum hactenus nec fecit, neque facile faciet, et hic extant aliqui autores, qui auro non sunt aequandi. Age rem sedulo et aude; non poenitebit; fructum, quem destinaveram Anslonio, certe corculo meo, tibi, splendidissime vir, sum editurus, et fac modo in annum periculum; si displicet, res tua integra erit, imo tenebor omnium, quae in me impenderis aut credideris. His valeat splendor tuus, et ut sol claritudinem lunae, studijs nostris benevolentiae tuae radios affundas. Hae sunt res gestae, quas inopinato Anslonij obitu turbatus perscribere non potui. Vigesimo septimo Feb., hora matutina tertia, obijt maximus Muhammetorum pontifex, gravis aetate annorum octoginta quatuor, nomine Husin; cadaver eodem die hora duodecima publice funere deductum. Preces pro anima illius factae in famoso templo Imperatoris MuhammedisGa naar voetnoot4), qui Constantinopolim subjecit. Ex religione cadaver in templum nec ferri, nec condi potest; foris saxo erat impositum; rexGa naar voetnoot5) ipse, primates et totus ordo sacer in templum confluxerant; praeterea tanta aderat populi frequentia, ut referto templo, aula, vestibulo, ipsi etiam horti implerentur; non mentiar, si sexaginta hominum dixerim millia; fusis | |
[pagina 484]
| |
precibus, deductum cadaver, sequentibus ordine sacro, omnibusque senatoribus, quos vesirios appellant, et plebe universa; rex vero fusis precibus pro solito in aulam suam reversus. Tantus inter portandum cadaver contingentium erat ardor, ut in digitis, non in humeris, versaretur cadaver. - Mox pontificatum suscepit Abu Said, vir splendidus, illustri familia ortus, opibus ditissimus, aetatis annorum quinquaginta sex, cujus patruelis, vir item illustris, maximus mihi amicus; vix diem terit sine nostro literarum consortio, meque in villam suam singulis mensibus deducit, ubi juxta virides decurrentium rivorum oras annalium flores legere solemus. Ex quo viro, cujus avi proavique pontifices maximi fuerunt, multa haurire soleo, mihique idem non semel, sed singulis quasi diebus aedes suas offert, sed intra virtutis terminos consistere laus est. Pontificatum confert Imperator. - Decimo Martij huc venit Damasci praefectus, nomine Muhammed, qui occiso proregi MustaphaGa naar voetnoot1) succedens, magno et inusitato Christianis splendore urbem ingressus; ex Asia tribus triremibus solvens, Imperatoris aulam praetervectus, martyrum portam, quam vulgo Schefat Cappidi appellant, petijt, ubi a maximo pontifice Abu Said, ordine sacro et militari exceptus, magnificoque splendore introductus fuit. Credo equidem, sexaginta aut septuaginta fuisse hominum millia. Primi incedebant hortulani regij, armis instructi, deinde aquarum portatores, qui militi in expeditione aquam advehunt, hinc tormentorum praefecti cum sua cohorte, postea classici milites, exinde peditum sive Janizarorum numerosa manus, omnes splendide vestiti, tigrium ursorumque pellibus amicti, grave nudis Christianorum militibus exemplum; pedites platearum latera ad futuri proregis aulam usque occupabant; hinc peditum tribuni cristati equis vehebantur, tum incedebat ordo equestris magno numero, quam generosissimis equis vectus, singulique signis instructi; hunc sequebatur ordo praetorianus, ex quo noster est Mustapha, qui ante triennium Imperatoris nomine in nostro Belgio fuitGa naar voetnoot2). Inde ordo sacer, aetate gravis, equitatu insignis, deinde senatores septem, quos vesirios appellant, tum ducti aliquot generosi proregis equi, splendidissime amicti; hinc praelatae duae plumae, belli et majestatis signa, quae Tug appellant; sequebantur aliquot viri sub Marte ficti et facti, qui amorem proregis, vitae contemtum sanguine testabantur; pugiones enim carni suae infixos gestabant et nudo laceratoque pectore vulneribusque, quae aspectante prorege sibi ipsis intulerant, multoque cruore fluentes, severi et furibundi incedebant - haec in ser. Principi literis properando praeterij; in margine, illa ut hic adijcere turpe, quaeso, illustris vir, illa ut ser. Principi grata referas - proregis satellites, argenteis inauratis pellibus tecti; tum prorex praesidio stipatus, a cujus sinistro latere maximus pontifex; sinistrum enim latus, ut principem in his partibus honoris locum quaerunt et occupant. Proregem secuti quinquaginta tibicines equis insidentes, qui gravi tubarum tympanorumque sonu omnia implebant. Ultimo sequebatur proregis aula ipsiusque praesidiaria cohors, tandem magno mulorum equorumque numero advecta suppellex; currus enim in his partibus ob aspera viarum praecipitia sunt inutiles. - Vigesimo Martij Imperatoris familia nova prole mascula adaucta fuit; edita itaque omnis laetitiae signa; sub noctem scaphae lampadibus innumeris relu- | |
[pagina 485]
| |
centes, ad Imperatoris aulam facibus illustrem impulsae; novae proli applausuri, tormentis, sclopetis miles, clamore incredibili plebs, gravi sonitu tibicines, ignium artificialium splendore magnates, ita gratulabantur, ut ipsum collemGa naar voetnoot1) remugire, mare facibus micare, aer ruentes radies, veluti nova fulmina, mentiri videretur. - Undevigesimo Maij magno splendore celebrati sunt natales vatis Muhammedis, quos Turcae Arabica voce Meulid vocant. Ex more celebrantur in recentiori templo Constantinopolitano, quod est Imperatioris AchmedisGa naar voetnoot2), qui magnificum templum construxit, cui sex turriculas imposuit, ex quibus constitutum precibus tempus declamari solet. Sex illae turriculae sedecim habent ambitus, quibus sedecim denotavit imperatores, qui ad sua usque tempora Constantinopolim tenuerunt; quatuor turriculis inauratos imposuit globos, ad denotandum quatuor nationes - prout mihi a multis fide dignis Christianis et Muhametanis asseritur - Gallicam, Anglicam, Belgicam et Venetam, quibus tum temporis scilicet hic versantibus tributum imposuit, quod magno tandem aere excusserunt; reliqui enim duo globi sunt aenei, sine splendore; et quid Imperatori obstabat, quominus et reliquos duo auro obtegeret, nisi sint haec, ut dixi, auspicia, contracto literarum commercio multo plura cognosces. In hoc templo confluxere rex, qui in coenaculo suo considet, sacer ordo et militaris, qui ex ordine accumbunt; primo omnium accumbit pontifex maximus, cui praecedere tamen solet Imperatoris praeceptor, qui hoc anno eam gloriam pontifici maximo, uti viro illustri, concessit; a dextro latere considet prorex, cui ex eodem latere assident vesirij sive senatores, tum provinciarum praefecti. A sinistro latere pontificis maximi assidet ordo sacer, primum duo imperij anstistites, sive imperij cancellarij, primus Graeciae, alter Asiae; tum sequunter reliqui magno numero provinciarum antistites, omnes viri docti et sapientes. Accumbentibus saccharum, condita aromata et caetera stomachi irritamenta exhibentur per comatos Imperatoris juvenes et usitatus Muhammetanis potus, imperatoria liberalitate; ex more in ipso templo haec aguntur. Hoc facto concionator, pretiosa toga per Imperatoris ministrum indutus, cathedram conscendit et vatis sui natales magno splendore refricat. Hinc alius, eodem modo toga amictus, cathedram adit et natale carmen in ipsius laudem compositum, quo ipsius res gestae declarantur, praelegit. Hi sunt natales, quos ante paucos dies obierunt. - Multa erant alia et quidem materiae abstrusioris, quae reticenda sunt, donec literarum commercium instituamus. Itaque spero et etiam atque etiam rogo, ut studia mea juventutemque meam qualicunque etiam ope et favore adjuves et serves; remque cum illustri viro van Zulichen conferasGa naar voetnoot3), cui perinde ut tibi devotus et studia nostra offero. Quod si non grave tibi, illi communicare, nobis gratissimum erit. Ille una apud sereniss. Principem conniti tecum poterit, si studia nostra amare, fovere et commendare velit. His, illustris vir, cum carissimis pignoribus tuis et omnibus mihi benevolis, praesertim illustri viro Zulychen, vale, vige et salve, et ut sol denuo, inquam, claritudinem lunae, studijs nostris benevolentiae tuae radios affundas, quo voto felici omine desinit ..... 26 Maij ao 44, Constantinopoli, in aedibus prolegati nostriGa naar voetnoot4). |
|