Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend3434. J.A. BanniusGa naar voetnoot7). (L.B.)aant.Mitto quas promisi cantiones, unam duabus vocibus addita symphonia, alteram quatuor concinendas. Rogor vel urgeor a D. Boxhornio et Elsevirio, typographo Amsteledamensi, ut tractatibus variorum de studijs recte instituendis, anno CIƆ.IƆG.XXXVII editisGa naar voetnoot8), nunc recudendis manum admoveam, et de musica aliquid amplius adjungam. Sane in ista palaestra jam multo versatior et perfectior, scio me aliquid posse praestare, quod non possent alij, praecipue post tot, toto septennio, comparatas demonstrationes, habitaque experimenta praxeos; sed quia mihi cum D. Guilielmo ManourijGa naar voetnoot9) adhuc negotium est, nolim omnia prius detegere quam ipsius arcana, quae momentosa aestimat, perspecta habeam. Nescio enim, quid aliud, vel aliter de musica dici, vel tradi possit, quam quod jam demonstravi, et artis adminiculo compertum habeo, praecipue suffragante mihi in theoricis maximo SalinaGa naar voetnoot10), ut audactius de Graecorum veteri musica censere | |
[pagina 453]
| |
audeam. Sed, ut reipublicae bono non desim, cogitavi argumentum, quod ad Manourij nuper transscripsi, additis quibusdam de monochordo, et vulgarium instrumentorum temperamento, nec non instrumenti perfecti fabrica, compendiose in unum enchiridion referre, et publici juris haec necessaria theoriae artisque vestigia omnibus tenenda sequentibus operibus, aut secuturis praemittere. Addam etiam indiculum tractatus vernaculi singula capita ibidem explica(at)a ostendentem. Si institutum meum probes, pergam, mutaturus idem, si jusseris, aut aliter consulueris. Monochordon perfecti systematis, uti et imperfecti, quibus vulgaria organa constant, Amsteledami ex ligno Norvegiano aptari curabo, et ubi rite delineaveram, transmittam. Interea pro summa potestate de me meisque omnibus dispone, et si quid Postio credis narrandum, gratissima fidelitate, securissime, uti et clam omnibus, habebo. Vale. VII Decemb. 1643. |
|