Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2948. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (L.B.)*aant.Pertinaci silentio finem imponere cur hactenus distulerim, uno verbo caussam habe, vel, si mavis, duobus versibus:
Non placuit praestolanti prius esse molesto,
Quam calamo posset pondus inesse meo.
Qui eventus tandem cum inciderit in discessum amicissimi Vicofortij, qui quid Hagae privatim publiceque rerum geratur, quo animo in Barlaeum veteres amici simus, quam illi pro ducentis quadragintos quadragies quater annumeratos velimus, coram et diserte enarraturus est. Novam hanc et speciosissimam silendi caussam nactus videor, cui indormire certum est, donec ad Yae ripam in Muydano conveniamus, et profusâ garrulitate, si quid pauciloquio peccatum est, abunde compensemus ..... Id. (13) Febr. 1642. In Vitaulio quid heri actum sit, convivio villae inaugurali, Vicofortio obiter exposui; summam rei ex edictoGa naar voetnoot4), quod ostendet, plane sine risu non capies. Muydam quoque nonnullâ manu epigrammatum varij argumenti instructus veniam. |
|