Briefwisseling. Deel 3: 1640-1644
(1914)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2476. Aan C. Barlaeus. (K.A.)Quanto distamus intervallo, mi Barlaee, quanto nec me audis, nec a me audiris? Instar hoc Amphitruoniae noctis est, quam certatim edormivimus. Tu quam facile expergefias, nescio; ego ecce vigilo et hanc a veterno ἀνάστασιν viribus divini Te, quas una saepe experti sumus, acceptam fero. Amavi hactenus nobile folium et dilexi; nunc et veneror et omni majore cultu, quo hac sub- | |
[pagina 82]
| |
lunaria licet, prosequor, nempe quod modice sumptum Te te mihi repraesentaverit, et hos qualescumque scazontes dictaverit, quibus de Te ac te quid sentiam, pro modulo exprimendi animus et facultas data fuitGa naar voetnoot1). Vale, atque illustres Te-potores Hoofdium, Vossium, CarpenteriumGa naar voetnoot2), SpexiumGa naar voetnoot3), Te veniente die, Te decedente bibentes, inter Te et Te a me saluta. Scribo Rhenobercae, IX Aug.ti CIƆIƆCXL. |
|