Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2078. Aan Anna Maria Schurman. (K.A.)aant.‘Si nimirum vacas, nobilissima virginum - quod quam raro tibi indulgeas, facile conjicio - si vacas tamen, est hic ubi horae momentum sic paene colloces, quasi dormias. Quod ipsum, quando nec omnibus facis, facere te nunc paulisper meâ causâ per sanctos illius manes rogo, quae et ipsa καδεύδει, οὐκ ἀπέϧανε, atque, ut in virtutis tuae perpetua admiratione vixit, etiam amicitiae, nisi fallor, innotuit vetusto cultu. PoemationGa naar voetnoot6) vides, in gratiam olim et impulsu τῆς μακαρίτιδος calide inchoatum, sensim et, quae vitae meae sors | |
[pagina 446]
| |
est, desultorio impetu productum, tandem acerbo eius funere, cuius de suavi mecum contubernio summum argumentum erat, repente abruptum. Tantâ sui parte mutilum subduci literatorum oculis nescio an debuerit, certe nequijt, contendentibus plerisque, ut ne typos quidem effugiat. Qua de re cum hactenus dissentiamus, paucis me, ut vides, lectoribus, quibus fere contentus scribo, censendum praebeo. Et occurris instar omnium, illustris patriae gemma, ijs quidem de caussis, quas modestiae tuae ne obtrudam, aegre mihi legem dico. Lege, si tantum, inquam, vacat et cense; censoria mihi virgo et virga sic futura, ut cuius me judice decreto caeterorum omnia posthabenda statuam. Vale, super saeculum et mores saeculi morumque decus, καὶ τόσον μοι χάρισαι, [ut,] quantum huic impudentiae est, benigne condones.’ Groet VoetiusGa naar voetnoot1), hoewel ik hem niet persoonlijk ken. Hagae Com., IV Id. (10) Apr. CIƆIƆCXXXIX. |
|