qui antehac silere jussus fui, quid interloquendo deinceps profecturum autumes? Superest, quantum video, ut, quem facundiae patrocinio servare nequijsti, mascula consolatione et prorsus melioris philosophiae monitis arrigere contendas, atque ab egregiae existimationis culmine gravi lapsu dejectum virum - cui illud certe vitio verti potest, quod non satis Nicolaus fuerit, ab ipso populo praepostere victus - in eo saltem generosi animi instituto firmare studeas, ne hactenus invidiae gratificetur, ut sacra fidemque patriae quavis conditione commutet. Quae nimirum ἔσχατα χείρονα τῶν πρώτων fore, non dubie mecum judicas ..... In castris ad Bredam, Ips. Cal. (1) Nov. CIƆIƆCXXXVII.
Ik schreef dezen dadelijk, nadat ik den uwen ontving.