Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1756. D. GraswinckelGa naar voetnoot6). (L.B.)Orantem quum vides, quin exorari te passurus sis, nullus dubito. Omnia utut abessent, preces meas ille favor, quem pro laborantibus naturalem esse praedicat Hipponensis antistesGa naar voetnoot7), humanitati tuae commendaret. Sat scio, tuam toti orbi testatissimam, mihi privatim compertissimam illam, qualiacumque | |
[pagina 330]
| |
haec sunt, aspernari; gnaram quippe hac via coelum peti, hac potissimum ad coelo receptas mentes nos accedere, ipsi quin imo numini e propinquo conciliari, aequari; sed enimvero res dura, et vel hosti miseranda conditio etiam in demississimas preces, omni caeteroquin parario destitutam pietatem propellunt. Ilico ut e castro me recepi, ad BrederodiumGa naar voetnoot1) scripsi. Calamitas calamitatem, ut unda undam, protrudens, nostras ei invidit; totos viginti dies - at quos illos, bone Deus! - in via haesere. E vestigio vicissim quae rescribat mitto. Metum, qui in constantissimum cadat, obtendit, communicata cum centurionibus consilia; nihil a se privatim actum, ijsve quorum intererat inconscijs. Perfidiae crimen longe habet, sicque adeo a se amolitur, ut, si qua ipsum istius labes collutulet fuscetve, omni favore ac gratia indignum ultro edicat. Stare sibi, ut divino cultui, ita et Sereniss.mo Principi indelibatam reverentiam, asseverat. Quae si vera, ut credi aequum, iudicet, non acerbam de mortalitate sententiam laturus, ea blandam, quod ajebat ille, gratiarum faciem non horrere. Praesertim si, quem nulla circumlocutione usus excitaverimGa naar voetnoot2), vel perculsum et tantum non de gradu dejectum, attendere digneris, et ad ingenui responsi non fucatum candorem animum atque oculos vel quantillum advertere. Utrumque mitto, ut, si usui possit esse, captato molliori articulo, tuam erga miserum pietatem, quam cupis quamque suetus es, explicare possis apud Sereniss.m Principem, nobis vel hoc nomine summum, quod ejus exemplo atque auctoramento doceamur, quanta veneratione tuas virtutes venerari nos ac suspicere fas aequumque sit. Ergo te per genium tuum, per illos, quos in pientissima matre unquam deveneratus es affectus, per quaecumque chara tibi atque accepta voluit benignus Deus, rogo quaesoque meis, at matris praesertim viduae, orbae, destitutae, senio, moerore, ac luctu confectae precibus accedas propitius. Me tuo illustriss.mo nomini dicatissimum atque ex asse semper tuum habebis, ei vero, qui, proh dolor! inter tantas aerumnas, non vitam, sed vitae tormentum trahit, hoc dabis, post optimum maximum Deum, ut, quem natura reposcit spiritum, quietior reddat, et citra opprobrij - cujus nullum penes ipsam meritum - notam, canos suos ad tumulum deducat. Sic te divina benignitas tuis, Principi, Patriae diu servet, a charissimorum liberorum tuorum capitibus omne malum clementer avertat, suae porro clementiae radijs decoros, patri atque avo similes reddat foveatque. Faxit ipse, ut tam ego sim tibi commendatissimus, quam fausta prosperaque ae supra votum fluentia cuncta tibi apprecatur .....Ga naar voetnoot3). |
|