Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1406. J. van BeverwijckGa naar voetnoot2). (K.A.)aant.Nominis tui splendor et inusitata humanitas, quam inter alios saepe praedicanten audivi magnum Heinsium nostrum, in caussa sunt, ut me quoque | |
[pagina 177]
| |
auderem tollere humo et aditum ad amicitiam tuam patefacere. Audaciam grandem! Nec minorem fortassis, quod nugis meis te interpellem. Sed hae nugae et seria ducunt, elegantissimos scilicet versus equitis Catsij et doctissimas insignium virorum de vitae termino dissertationesGa naar voetnoot1), quae meis facile hederam suspendere poterunt. Has scriptis medicis, quae partim affecta, partim confecta habeo, praemittendas esse duxi. At de sanitate tuendaGa naar voetnoot2), quod nunquam cogitaram, Catsio authore, vernacula lingua scripsi. Cum enim vir summus aliquando apud me deploraret, Scholam SalernitanamGa naar voetnoot3), a medico quodam lingua nostra loqui doctam, intercidisse, retuli facilem jacturam esse, et quam supplere possem, si illi tantum otij aut animi, ut argumentum singulis capitibus ipse versibus praeponeret. Accepit prompte conditionen et, quod unice admiratus sum, tanta facilitate et capitum argumenta expressit, et versus, quos citabam, poetarum vertit, ut mihi eos effundere, non scribere videretur. Ab ingenij et dignitatum tanti viri tecum similitudine sperare incipio et meis aliquam favoris tui auram. Inprimis cum primus Principum, ea inspicere dignatus, sibi eorum lectionem non injucundam esse testatus sit. Nam illustris D. MyliusGa naar voetnoot4) cum quaedam in ijs legisset, Principi, ut putabat, non incommoda, libellum ad se missum heroi obtulit, postea ab eo - quis credat? - probatum. Equidem non haberem fidem nobilissimo Mylio, nisi esset Mylius. Hoc tamen dubitanti animum addidit, ut haec qualiacunque tibi, viro omnibus ingenij dotibus ad miraculum exornato, mittere et tandem, quod justa verecundia hactenus distuli, cultum et officia per literas interpretes offerre auderem. Ne igitur in ipso limine nimia garrulitate offendam,
Extremum, Hugeni, quod te sic alloquor, hoc est:
Scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.
Deum veneror, nobilissime domine, thesaurum sanitatis tibi proprium faxit, vitaeque terminum ad Nestoreos annos producat, Principi, patriae, seculo. Dordrechti, XII Jul. CIƆIƆCXXXVI. |
|