Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 176]
| |
1405. M. Zuerius BoxhornGa naar voetnoot1).Si Balsaco tuo visum fuisset, nobilissime virorum, intra patrium sermonem, cui exornando totum se impendit, nominis existimationem cohibere, nemo tam praeclaro instituto non faveret. Majoris vero eruditionis famam cum ambiret, ne disertus magis, credo, quam eruditus videretur, summum decus saeculi aggressus est, qui ingenio sublimi, nec judicio minori, tum scientiarum omnium cognitione, et antiquitatis utriusque instructus, nusquam jam haerere potest. Id tentandum interim suscepit, quod, cum omnia sint summa, inter prima ejus monumenta numeramus. Herodem, scilicet, Infanticidam, tragoediam, ut breviter hoc dicam, excitatam et coelestem, quam universus ordo litteratus cum stupore admirationis legit, praedicatque. Quae antiquitatis ita vim omnem geniumque expressit, ut - ne quid dicam amplius - aequarit. Quae leges Aristotelis tam accurate repraesentat, quam certum est non satis perspexisse eas, qui de iis dubitare vult, ut se commendet. Quae decorum in personis singulis tam graviter servavit, quam verum est, amicum tuum quaerere id in ea voluisse, ut non inveniret. Vides, quam temere in arenam hanc descenderit, dum litem ei movet, quem certissimum est tantum scire quam omnes eruditionis hostes pariter ignorant, dum in eo curiosus vult videri, de cujus imitatione alii desperant. Quanquam suum adhuc illi decus constitisset, si privatim, si ingenue cum auctore ipso judicium communicasset. Nunc cum publice legatur, ipse videat atque alii, quo successu aliorum judiciis se exposuerit hic judex. Quod sive ab eo factum est, sive ab amico, factum sane nollent qui Balsaco tuo favent. Interim in manus meas ad eandem amici tui dissertationem haec epistola pervenit. In qua quid praestiterit obtineatque - ut erectos cordatosque habet spiritus quodcunque ab illo principe ingeniorum venit - erudite et cum venustate ostenditur. Editio ejus cum speranda ab auctore non esset, mearum partium existimavi, ut in publicum prodiret. Non Balsaci quidem tui causa, aut ut aegre illi esset, quem vel scripti vel editionis poenitere, ex amicis ejus, viris cordatis, intelligimus - quorum causa, si quae acerbius hic dicta videbantur, cum obnixe id nomine ejus peterent, delevimus expunximusque, frustra renitentibus plerisque, qui ad ea, quae et libere et jam publice effudit, nibil salse satis posse regeri a lacessito judicabant - verum in eorum gratiam, qui quantum nesciant libenter profitentur, ac doceri poscunt. Multa quippe ex ultima antiquitate, qua sacra, qua profana, singulari cum genio hic eruuntur, quae ne modestia authoris perirent, orbis literarii interesse existimabam. Causam interim non dico, cur amplissimum hic nomen tuum compellarim. Tuum enim omne est, quod de argumento hoc in lucem prodit, ex quo Infanticida famae tuae atque aeternitati consecratus est. Nec judicium de controversia exposco tuum, qui, qua es ingenii et doctrinae magnitudine, cum eruditis caeteris, Balsaco quoque ipso, qui id ubique profitetur, quid et quantum debeatur Heinsio, intelligis. Vale ..... Raptim, Lugd. Bat., 1636, Jul. 12. |
|