Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1398. Aan Anna Maria Schurman. (A.K.)aant.Schedas hasce, praestantissima virginum, quibus vim veteri verbo fieri | |
[pagina 172]
| |
observabis, neque adeo pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper aequam potestatem esseGa naar voetnoot1), liberandae fidei, quam fratri tuoGa naar voetnoot2) nuper humanissime ad me visenti dederam, non erudiendae tibi, ne fallaris, mitto. Quantumvis a perita manu sint, atque eo nomine sedulo mihi asservatae, satis constat, tuis nihil praecepturas esse, quod, exemplo si laudari possit, prior non statueris, vel convellere nequeas, si praeter artis genium sit, quem extra te frustra quaeri, tam est certum, quam quo te natura dux evexit nullâ disciplinâ ascendi. De carmine vernaculo homiliae doctissimae summi viri G. Voetij adscriptoGa naar voetnoot3) fecisti gratum quam quod maxime, arbitro tamen harum rerum nimis quam imperito. Etenim si redhostiendo par ipse mihi fuissem visus, non has fortasse tam ἀρρύϑμους gratias tulisses. Nunc eo me dejecisti, ut, siquidem sperare fas sit, tot olim hoc in genere ineptiarum mearum nec numeros te vidisse, nec verba tenere, primae felicitatis loco habiturus sim. Primae, si unam excipis, quam tum experiar, si vel amare me digneris, vel amari a me, ut postulo, benigne feras. Vale diu, patriae huius atque nobile et illustre aevi decus, et insigni viro, quem nominavi, salutem a me plurimam, nisi grave est, dici manda. Hagae Com., Prid. Cal. Quintil. (= 30 Juni) 1636. |
|