Briefwisseling. Deel 2: 1634-1639
(1913)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend1373. G.J. VossiusGa naar voetnoot5). (L.B.)aant.Cum nulli eorum, nobilissime Hugeni, tuas qui virtutes singulares suo sciant pretio aestimare, cedere hac parte sim paratus, plurimum tamen - cur diffitear? - vereor, ne interdum sic de me cogites: O hominem rusticum, qui nec geminis literis meisGa naar voetnoot6), tam amicis, ab tam longo tempore scriptis, responderit hactenus! Hic si inter homines elegantiores vivere sciret non minutum quid ab studiis vel occupationibus subsecaret, quo non avaris eius temporis leviter saltem satisfaceret? Equidem, si alius sic mecum ageret, vir praestantissime, facile in has cogitationes venirem. Eo justius suspiciones tuas formido. Quas minime extimescerem, si satis me tibi notum arbitrarer. Nosses enim vitae hoc meae genus, quod me, invitum licet, in hos quasi scrupulos crebro illidit, adeo ut mihi prope sollemne sit peccare adversus omnes in epistolari hoc officio. Tam multi mihi hactenus veniam dedere, ut facilem etiam mihi, apud hominem tam intelligentem, veniam fore sperem. Neque alia nunc excusatione utar. Quod labores nostros grammatices sic praedicas, rem magis te dignam, quam meritis nostris facis. Habent commentationes meae, quod se jactent laudibus tuis. Non quidem eas scripseram nudis ab eruditione. Sed vix sperare ausus eram, eius doctrinae et loci hominem se demissurum in haec grammatices senticeta. Et propterea diligentior fueram in annotandis rerum fastigijs, quo doctiores ista saltem lustrarent oculo fugitivo. Cogitabam merum illud Bilbilici vatisGa naar voetnoot7):
Lemmata si quaeris, car sint adscripta, docebo,
Ut, si malueris, lemmata sola legas.
| |
[pagina 161]
| |
Sed, ut video, opinione melius mihi apud te labor hic processit. Atque idem de quibusdam alijs, summis viris, dissimulare non possum. Utinam de omnibus, etiam amantibus nostri dicere idem liceat. Nempe argumentum hoc displicet. Nec diffitentur, magnum illum Hipponensem praesulemGa naar voetnoot1) aliam grammaticen scripsisse. Sciunt et togatorum doctissimum, et ipsum Julium Caesarem, virum bellica laude tam illustrem, de analogia libros reliquisse. Et quicquid de Augusto Claudio, caeteris affero, sibi quoque probe perspectum aiunt. At negant, me, ingravescente hac aetate, eaque de me hominum exspectatione ad minutias hasce, etsi non incuriose tractatas, descendere debuisse. Rem magis me dignam fore, magis etiam utilem Ecclesiae, si animo nulli affectui mancipato eruere adlaborem antiquitates ecclesiasticas, multis adhuc tenebris involutas. Et sane hoc studium fuit a prima adolescentia. Nec quicquam praeter temporum iniquitatem paullum inde abstraxit. Multa quoque in hoc genere vel confecta iam habeo, vel affecta. Eo maiori voluptate redeo nunc ad studia meliora, quae magis placitura confido et tibi, et alijs itidem bonis. Gravioribus istis lassus fortasse iterum revertar ad eruditionis sementiva, ad nuces. Non tamen ex cicure reddar avis fera, ut domum redire obliviscar. Nisi fortasse ante me longus corripiat somnus. Quippe iam annum pulso sexagesimum, ut vitae non ita multum superesse videatur. Sed haec curae erunt imperatori summo, qui ubi e statione hac nostra avocabit, laeti ad meliores sedes avolabimus, pertaesi etiam ineptiarum, quibus sese et alios discruciant erudituli nostri, nihilo saepe amantiores bonae mentis, quam in infrunitum vulgus, cui facilius ignoscas. Pereant studia universa, si nos duntaxat gloria praestant animalia, nec ad solidam pietatem ac prudentiam ducunt. Scio, te juxta mecum sapere, vir nobilissune, eoque lubentius hanc querimoniam apud te deposui, non quasi mihi hic quicquam seratur vel metatur, sed quia miserescat me ordinis nostri. Sed de isto satis, ne in epistola hac videar velle rethoricarí. Vale, nobilissime Hugeni, una cum heroina conjuge, ac familia universa. Amstelodami, CIƆIƆCXXXVI, Idibus (13) Aprilibus. |
|