Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend878. C. BarlaeusGa naar voetnoot6). (L.B.)Male mihi cessit, clarissime vir, censura mea, aut potius candida rusticitas. Adscripsi epigrammatibus tuis: bonum, melius, optimum. Quam nunc vereor, ne alius adscripserit: censor malus, peior, pessimus. Helenam quavis corporis sui parte fuisse pulcherrimam, nunquam credidit Menelaus, nunquam Paris. At optimum et praestantissimum senatoremGa naar voetnoot7) judicare, omnia et singula tua epigrammata esse optima, nec unum altero melius, non miror. Sinite me verum dicere, amici; nolite irasci, heroës. Aulicismos calletis. Ego ab his elegantijs, indole, loco, vitae consuetudine sum alienior. Scapham scapham voco. Vos αὔξησιν nostis et ὑπερβολὴν, vos ὀχήματα παρ᾽ ὑπόνοιαν. Vobis concessum ὑποϰοριστιϰῶς loqui et χαριγλωττεῖν. Ego ethicae umbraticus doctor doceo, nec plus dicendum esse, quam res est, nec minus. Ergo ob virtutem vapulo, et citor ad grammaticum tribunal, ubi pro me causam dicet simplicitas. Mi Hugeni, si singula, quae scribis, sunt superlativo gradu optima, nec τὸ μᾶλλον aut ᾗττον recipiunt epigrammata tua, necesse erit, ea aut substantias esse, aut quantitates. Haec enim negat Stagirites recipere magis, aut minus; at substantiae non sunt, nec enim subsistunt per se. Quanta non sunt, quia non habent mathematicum μῆϰος, τλάτος, βάϑος Praeterea, si optima sunt, quae canis, nec illud melius, aut istud bonum, fallitur philosophus, qui habitum dicit actionibus perfici, et actiones | |
[pagina 447]
| |
habitu. Nec spes est, ut posthac carmen ullum videamus melius ijs, quae scripsisti. Si semper similia scribis, perierint versus plurimi, quibus te ipsum superasti. Neque cum Socrate dixeris, ἀεὶ γηράσϰω πολλὰ διδασϰόμενος. Si omnia tua sunt primae notae, quid opus censura? Quid opus criticis et hypercriticis? Censores olim in populo Romano constituti, quia in Remi turba erant non optimi, non pessimi. Si carmina tua Nulla sunt bona comparatione,ut acutissime canit clar. Honerdius, ergo Domitiani inscriptones mereris, Optimo, Maximo. Pergo. Si poëta es in omnibus tui similis, iam bonus poëta non es, iuxta proverbium: Quandoque bonus dormitat HomerusGa naar voetnoot1). Si semper ludis optima, aut verum non est dicere, Carmina proveniunt animo deducta serenoGa naar voetnoot2), aut semper serenus es et supra fortunam. Possem plura conquirere pro gradibus comparationis meae. Sed nugarum satis est. Gratularis mihi natumGa naar voetnoot3), Nanum Atlanta, verum illud gratius, quod speres futurum, ut aliquando in illius gratiam mori velit vicariorum aliquis. Epigrammata tua legi et expendi. Placent singula. Sunt optima. Cavebo mihi posthac a gradibus, ne ijsdem iterum deijciar a sexagenario senatore. At hunc meis verbis amice et reverenter saluta; quin rogo, ut iocos hosce et innoxios sales boni consulat. Habui hic superiore hebdomade ipsis Bacchanalibus orationem facetissimam de REGa naar voetnoot4), quae pro responsione erit ad suavissimum tuum TI. Mittam propediem; ridebis non semel. Vale, vir clarissime et ingeniosissime. Amstelod., e musaeo nostro, V Mart. CIƆIƆCXXXIV. |
|