Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend872. Aan D. Heinsius. (K.A.)Sequuntur te ineptiae, in quas incidisses nuper, si fidem liberasses et domus meae, quod receperas, vile hospitium non contempsisses. Quod quousque incassum spero? Quousque te amico invides, qui te hostibus et amicis? In ineptias has, dixi, incidisses, sed, si haec vestigia terrent, fortasse non incidisses. Non est mei moris, hospitem cibis vexare, quibus aegre vesciatur. Nunc poenae loco veniunt qui te pede claudo versiculi assultant et molesti ex mandato sunt ultoris domini. Cave, cave Sardos TigelliosGa naar voetnoot3); injussi nunquam desistunt, irritati peius aliquid moliuntur. Et omnino si nugantem audire me non vis, succede tecto; experieris quod illos nosti, qui, sub turri ipsâ positi, tinnitum aeramenti paene non audiunt. Eminus obturbo, coram tacitus te excipiam, silentio admirabor, semper ego auditor tantum, et hoc sancte polliceor. Vale, vir summe, et ubi quid Barlaeum inter et me et amplissimum HonerdumGa naar voetnoot4) denique jocorum intercesseritGa naar voetnoot5), ad nauseam per- | |
[pagina 445]
| |
spexeris, quaeso schedulas remitte, vel praemitte magis, secuturus propediem, ut quidem ex adventu OxenstiernaeGa naar voetnoot1) auguror, quem avide expectamus. Hagae Com., IX Cal. Mart. (= 21 Febr.) CIƆIƆCXXXIV. |
|