Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend867. C. BarlaeusGa naar voetnoot6). (L.B.)Quam cuperem me de nihilo nihil scripsisse, nobilissime Hugeni; tam multa erudite et acute reponis, ut, quod regeram, habeam nihil. Meo me gladio jugulas, et videor mihi Cretensis incidisse in Cretensem. Quare mutabo ὺποϰείμενον, et ne meum nihil mihi porro obijcias, loquar Aliquid. Haec vox sublimes metaphysicos, exangues dialecticos, et inflatos, velut hordeo, dialecticos exercet. Illi quaerunt nugacissima quaestione, an res, ens et aliquid sint ἰσοδυναμοῦντα. Et placet in tanta re pars affirmans. Isti quaerunt, an inter ea, quae τὰ ϰαϑόλου vocantur et ϰατηγοροὺμενα, referri debeat aliquid. Negant uno ore omnes, et individuis illud annumerant vagis, quasi dicant, mendicantium ordini. Grammatici vero hac voce destituti carent egregio nominum praeludio. Legi aliquando apud JuvenalemGa naar voetnoot7): aude aliquid brevibus gyaris aut carcere dignum, si vis esse aliquis. Fecit hoc Seianus et ante illum sub Alexandro Magno | |
[pagina 442]
| |
miser Philotas, qui ut essent nihil, aggressi sunt tale aliquid. Legi apud Nasonem: Est aliquid nupsisse Jovi, Jovis esse sororem. Dicam ego: Est aliquid nupsisse Duci, Ducis esse maritam. Apud Senecam legi: Jam solus audes aliquid et claro die. At, teste Belga, solus Italam quatis chelyn disertus, solus Infantem canis, et patre duro mitiorem filiam rhytmis adaptas. Fertur proverbio: Aliquid mali propter vicinum malum. Nec diffitentur NeoburgicusGa naar voetnoot1), LotharingusGa naar voetnoot2), Treviri et Colonienses. Mercatores nostri, dum aliquid lucrari student, rem saepe frangunt et fuga expungunt nomina. Equo donatus es a PrincipeGa naar voetnoot3); gratulor. Aliquid nactus es, quod generositate sua tuae respondeat. Collega meusGa naar voetnoot4), notis tuis marginalibus recreatus, felicitatis aliquid ponit in diva moneta, qua panis emitur, olus, vini sextarius. Crateres, scyphi, pictae tabellae sunt; fulgent magis quam prosunt. Scripsisti in amici gratiam ad dominum niHILTEGa naar voetnoot5), quamobrem incipiam sperare aliquid, si quando istis terrae filijs accidet humanitus aliquid. Sed audi, mi Hugeni. Accidit hic superiore hebdomade aliquid valde illepide lepidum et turpiter festivum. Dum publica auctione distrahuntur aedes, mercatores plurimi, partim spectatores, partim ex eorum numero, qui illices istos nummos captant, subito facti sunt Borboritae. Corruit area, in qua stabant lucrivori vultures, et luculenta cloaca sorpsit spectatores quadraginta, alios mento, alios umbilico tenus; quique antea veste varij et serico erant discolores, ilicet concolores facti ludibrium debuerunt populo. Vis dicam carmine? Dum sibi magnificas mercator splendidus aedes, caetGa naar voetnoot6). Ad epigrammata tua in IsabellamGa naar voetnoot7), equum, aliaque reponerem aliquid, sed cum desperem me tuum acumen assequi posse, mitto unum aut alterum alterius argumenti, nuper in sphaeram Ptolemaicam et Copernicanam scriptumGa naar voetnoot8). Epitaphium istud S.M. - novi quem designes - non aliquid istius Menippi, sed totum istum Hagiensem Menippum suis coloribus depingitGa naar voetnoot9). Vapulat jam bonis, cui vivo vapularunt boni juxta et mali. Ubi Cerbero occursaverit, metus est, ne et hunc mordeat. Sunt inter epigrammata tua, quae antiquos provocant, sunt quae redolent Graecum salem. Omnia tua sunt, licet alia alijs feliciora, ut fieri solet. Nescio, an velis me tuum tibi exemplar remittere. Remitto cum gradibus comparationis. Vis me censorem; si censui male, censuram mihi abroga. Qui has literas tibi tradet Joachimus est VickevortiusGa naar voetnoot10), vir doctissimus juxta ac humanissimus, elegantiarum arbiter, et nummis alijsque Romanorm reliquijs ac Quirini supellectile instructissimus. Hoc uno fere amico hic utor familiarius. Ama virum, et suis hic et exteris principibus gratissimum. Vale, vir maxime, et coniugem liberosque saluta. E musaeo nostro, XXIV Jan. 1634. |
|