Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 441]
| |
866. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)*aant.Cum vacare tantum tibi potuit, ut peragrato infero superoque mari, et quo inter auritos veteres fuit, qui se audivisse iuravit stridentem gurgite solem, nihili mortalium censum ageres, mirari satis non possum, quâ me clementiâ omiseris, nisi quod tam nihili a te habeor, ut omnino dignus non sim, vel sim verius de quo loquaris nihil. Quod quomodo impugnem? Qui toties aliquid dicenti locutus nihil, tandem toties nihil dicenti aliquid hoc respondeo scilicet, sed in totum nihil. Enimvero, mi amice, si tot illustrium munerum tuorum rationem putas, habes me singulorum nomine devinctissimum debitorem; sed ijs ut quotidie me ditasti, sic meditantem olim aliquid, quo referre possem gratias, adeo tarde obruisti, ut ecce nunc mutum oratorem egeris in illustres cuiusdam loci communis latebras, quem vocant Nihil; unde cum nihil fieri dixit tuorum aliquis, non dixit nihil; nam et hinc nihil nascitur, nisi furor brevis. Sic in re poetica epigrammata mea appello, quae tam sunt nihil, ut nihil amplius. Attende et judica, cum facies nihil. Sed, si extra jocum finiri licet, nisi quod Vix possint nostros multae, Barlaee, liturae agito hic censum etiam, et delectum habeto non pro amico, nam tunc vel certius te probasse reliqua gaudebo, si liturasse aliqua cognoveroGa naar voetnoot2), ut et ego sciolum ab aula agam et, quod in Academia affectatur, verbis utar vetuli scriptoris, fortasse vix mihi nomine tenus noti. Vale. Hagae Com., XX Ian. CIƆIƆCXXXIV, inter aulae forique negotiorum nihil. De vicarijs provisum est sedulo, ut si quis eorum properet e vivis excedere, sic ut hodie libri eduntur in gratiam amicorum, HilteniusGa naar voetnoot3) indicare curet; nam tu quidem sane tot gryphis illis Visus es Hugenium sic compellare, niHILTE Infelicissimo parenti Vossio salutem dici cupio, et vivere me ipsius memorem, et DionysijGa naar voetnoot4), quod brevi faxo intelligat; modo tu per transennam indices, aurificione an re monetariâ magis delectetur, cusine an fusi argenti pustulisGa naar voetnoot5). Est literis qui cessantem compungit amicum,
Est qui constanter piscibus aequa facit.
Quaeritur, utra utri concedat gratia, si, dum
Hic tacet, hic loquitur, dicit uterque Nihil.
|
|