Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend809. Aan I.B. BoddensGa naar voetnoot1). (K.A.)Qui, compellantibus amicis et petentibus quod in manu mea est, silere prorsus non soleo, tum maxime, cum sileo, cupio videri respondere et innuere tacitus, in potestate mea non esse, cuius gratia interpellor. Literas sane nescire velim, quibus ad repulsam abuti cogor. Sed quandoquidem hic in re aliena versor, ecce tandem sine scrupulo proloquor, excusare se Principem his verbis: speciali Ordinum et recenti mandato vetitum esse quod postulatisGa naar voetnoot2). Iam flores illos et mihi quidem instar florum floridos libellos et reliqua tot vestra muneraGa naar voetnoot3), quibus delector sane, sed non capior, alibi impendite. Non habetur inter societatis vestrae regulas, inutilibus amicis gratificari. Impendite, moneo, qua fructus ferant. Sed de Hugenio interim nihil secius statuite quam, ut muneribus ne inescari quidem solet, ita nec immunem amicis defore, quacumque ijs in re usui esse possit, salva semper existimatione et debita perpetuo patriae fide. Tu, vir optime, qui pro insigni humanitate et candore tuo capis ista, qua capi decet, plurimum a me salve ac vale. IV Non. Sextil. (= 2 Aug.) CIƆIƆCXXXIII. |
|