Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend652. C. BarlaeusGa naar voetnoot7). (L.B.)Nihil fere vel meditor, vel scribo, Hugeni nobilissime, quin cogitationibus meis intercurses; | |
[pagina 339]
| |
adeo te totum possedit hic animus, ut, licet iam longius a me distes, minus tamen extra me sis. Post decisam a Curia litemGa naar voetnoot1) coepimus in publicum prodire, non sine apparatu et pompa. Habitae orationes inaugurales ex more scholarum. D. Vossius de historiarum utilitate graviter et erudite dixit, ego de mercatore sapienteGa naar voetnoot2), sive de coniungendis mercaturae et philosophiae studijs. Diximus autem in celeberrima panegyri maximaque hominum frequentia, cum novum prorsus in hac urbe sit, de alijs rebus quam de pecunijs et lucro sermones haberi. Et dixi quoque de pecunijs, earum nempe moderatiore appetitu; dixi de exercenda mercatura ex veteris aevi formulis, et Ciceronis et Panaetij iudicio, a quibus hodie immane discessum. Scripsi insuper carmen in scholae nostrae inaugurationemGa naar voetnoot3). Eius mitto exemplaria aliquot. Nec enim dediscere possum vetus meum cacoëthes. Orationes nostrae sub proelo sunt; ubi excusae fuerint, curabo exemplar habeas. Post habitas orationes coepimus docere, D. Vossius de temporibus a creato mundo usque ad Abrahami tempora, ego de veternm philosophorum sectis ac placitis, Academicis, Stoicis, Epicureis et Peripateticis. Hoc agimus, ut salivam moveamus mercatoribus et eorum studiorum amorem in ijs excitemus, a quibus hodie alieniores fuerunt. Respondent initia votis, sed metuo, ne et hic aliquando verum sit: Principium fervet, etc. Vale, vir nobilissime et doctissime. XVIII Jan. CIƆIƆCXXXII. |
|