Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend651. Aan C. Barlaeus. (K.A.)Cum in castris, quae postrema ad Bergizomium intendimus, adeo omnia morbi invasissent, ut a manibus victrici dexterae solus cum famulo superessem, de ampliandis quidem Otiorum libris plane non sollicitatus, afferebantur cum literis epinicia tuaGa naar voetnoot7), quorum exempla Van der Burghius, ut fatebatur, ad mensem asservaverat, homo sedulus et promptae fidei, cui mandes nimium, si quid porro curatum voles. Responsionem itaque ut differrem aliquid, ut opinabar, utriusque caussae erat, et distuli vero magnifice, ut vides, et in torporem etiam a silentio generose concessi. Quid me vis praetexere, Barlaee, quid non vis? Prohibe, sis, et impera; tantundem effeceris. Ea tandem fronte sum, tam lignea, tam silicea. At, ut olim ratiocinabamur, quid si piscem emisses? Ergo, si haec missa me sinis facere, epinicia illa, adhuc a praelo sudantia, tractaveram; laudaveram quoque coram amicis, ut meus merito mos est, sed tanto parcius, quantum properando videbaris meruisse. Quam se Barlaeus, ajebam, nescit! Quam se parum intelligit, ut postremus prodeat, primum utique fore et citatissime quemque a tergo relicturum! Quam denique de festinanti cane paroemiam imprudens contempsit! Si me non capis, audi | |
[pagina 338]
| |
amice: Athenaeum tuumGa naar voetnoot1), heri ab amico oblatum, cum stupore perlegi ac demorsos ungues in expolitissimo carmine, quos priore in illo fustra quaerebam, calide exosculatus sum. Sape nunc, piscator icte, et quid non homo homini, sed quid intersit sibi quisque, si velit, disce. Postquam vero docere te coepi, qui magnam urbem doces, disce et hoc, mi Doctor, quae sors hodie illustrium Musarum sit, qua mercede summi poetarum audiatis et quo fructu. Disce, inquam, sed a me non disce. Epistolam ipsam, quam adjunxi, vide potius et exclama, me non invito: Τί με χρῆν ἔτι φέγγος ὁρᾶσϑαιGa naar voetnoot2); Nempe in posterum, Barlaee, nemo Hagâ Leidam excurret, qui se debendi reos habere vos non existimet et de propemptico Musas eat interpellatum! Equidem insanae petitionis autor, aut impulsor non sum. Sed quando haec illustrium quoque animarum impotentia est, ut Hylae puero invideant canoram sortem, sic te solari volo: carmen homoGa naar voetnoot3) petit, aut epigramma. Iam in alternatione debitoris est electio et, ut leges nostrae loquuntur, sufficit alterum adimpleri. Adimple tu hoc alterum et, si quae nocte proxima somnum indigestio abrumpit, neque libeat sudare carmen, screa, vel emunge epigrammatium; exigui pretium muneris autor eris. Δρᾶ δ᾽, εἴ τι δράσɛις, τάχιον, ut habeam, quod respondere possim, vel quo tu excusare. Hagae Com., Postrid. Id. (14) Jan. 1632. Brosterhusij caussam, quam animo continuo, ut fera bestiam vulneratam prosequitur, nuper Hoofdio et RealioGa naar voetnoot4) et mox HasselarioGa naar voetnoot5) bona fide commendavi, non rogatus certe, neque impulsus, sed sponte mea et ipso inscio, ὅτι τὸ βούλɛσϑαι μ᾽ἔϰνιζɛGa naar voetnoot6), nec facile tolerabam, tam egregiam virtutem et rerum, de quâ agitur, cognitionem absolutissimam frigide a nonnulis admitti et in gratiam, ut fit, cognationum, quum ubique gratiam jure suo vendicat vix Amsteldami invenire. Ʃὺ δὲ, ὦ ἄνϑρωπɛ, τοῦ ϑɛοῦ ταῦτα φɛῦγɛ, et quid non amicitiae solum, sed meritis potissime probi doctissimique iuvenum debeamus, expende. Esse in urbe vestra cives, qui civem extero praelatum velint, neque in illa patria ἀτίμους haberi prophetas sinunt, culpare id quidem omnino nequeo; te vero, qui, ut ubique patria virtutis sit, docere civitatem praeceptis et exemplo coepisti, identidem inculcare duris mortalibus volo, quam praeclari civis acquisitio felicibus offeratur. Neque enim ἐπαμφοτɛρίζοντα, ne te fallas, in caussa tam chari capitis, quam videri semper meam cupio, ullo pacto vel excusatione perferre statui. |
|