Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend653. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Vix nautae tradideram literas meas, cum domum reverso tuaeGa naar voetnoot5) traderentur, nobilissime Hugeni. Videmur simul in easdem cogitationes incidisse, ut et tu mihi, ego tibi scriberem. Quae de Van der Burchij negligentia scribis, aegre fero; promiserat enim, se actutum curaturum chartas meas, cum recta ad castra cogitaret. Sed video Lentulum hunc et officij sui et rerum mearum immemorem alicubi in via a Leydensibus Sirenibus, Brosterhuysium aliosque innuo, detentum diutius. Cavebo, ne posthac per amicos istiusmodi curem. Quod in Trophaeo Arausionensi desideres demorsos ungues, non miror, cum ne biduum quidem impenderim. Nec tamen puto valde coecutire istum catulum. Adeo enim in isto carmine mihi Suffenus sum, ut arbitrer, me non scripsisse melius. Da veniam, si a doctissimo Trebatio dissentiam. Trophaeum genium habet, nihilque affectatum, at Athenaeum, quia diu inter manus haesit et interruptis vicibus scriptum est, pupae similius est, quam nativo foetui. Vide, ut in hoc consarcinaverim sententias et acutius dicta, quam conglomeraverim totam fere ethicam et politicam sine ullius poetae celebrioris exemplo. Claudianus in laudibus Honorij idem facit, sed toto libro argumentum istud exequitur, et late diffundit. Ego brevi poëmate, quasi lliadem nuci inclusurus, nimis multa complexus sum. Quare, si me operis mei arbitrum esse pateris, viginti postremos Trophaei versus toti Athenaeo praefero, imo unicam illam et brevem nautarum nostratium descriptionem. Aut meos oculos ἀμβλυωπία aliqua cepit, aut tuos; sed convivae sumus, vir summe, Poscentes vario multum diversa palatoGa naar voetnoot6). Elaboratius est Athenaeum, sed nihil erecti habet, quin facilitatem carminis aliam desidero: Quae de D. Brosterhuysio scribis, ad animum revocamus et ego, et D. Vossius. Sed lenta admodum sunt rectorum consilia. Si nostram sententiam audire volent, compos voti fiet vir mihi amicissimus et meritissimus. Mitto, quod petis epigramma ad D. Christophorum a DhonaGa naar voetnoot7). Jam enim non vacat plura scribere, cum adversus Stoicos, non valde ineptos philosophos, mihi disputandum sit. Posthac versuum ero parcus scriptor, cum me iam dialectica et physica ab amoenioribus studijs in spinas suas et dumeta revocent. Vale, vir nobilissime et amplissime, cum uxore et liberis. Amstelod., XIX Jan. CIƆIƆCXXXII. Quo die primam habui lectionem, uxor mihi filium peperitGa naar voetnoot8), sobolem octavam. |
|