Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 275]
| |
489. C. BarlaeusGa naar voetnoot1). (L.B.)‘Stupui, cum legerem versiculos illos tuos, carminis mei interpretesGa naar voetnoot2), et qui editi nuper mihi placuerant, iam displicere coeperunt. Fateor, aliter sues, aliter catulos olere, et multum a viburnis differre cupressos. Ex pauculis istis filamentis tuis facile conijcere potui, quale totum ὕϕασμα futurum fuisset, si pertexuisses; quod ut fiat, petere non ausim, tum quod sciam gravioribus te et magis serijs distringi, tum quod indignus sim, cuius panno tua superinducatur purpura. Vis, Hugeni amplissime, ut candidus impertiar, quae per ocium mihi excidere solent. Ecce, iterum Andria aliquid apportat novi. Seria non mitto, sed ludicra et festiva, nuptialia volebam dicere, a quibus abesse debet ambitiose tristis oratio. Non hic, ut est apud Petronium, leges, piratas cum catenis in littore stantes, non tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filijs, ut patrum suorum capita praecidantGa naar voetnoot3), non flebile Iphigeniae fatum, sed molles et ridiculas philosophi allusiones et allegoricos sensus ad amores translatos. Officium boni oratoris est, de rebus gravibus graviter, de humilibus humiliter dicere. Non cuivis pedi quilibet quadrat calceus, nec cuivis argumento convenit circumductus et elaboratus sermo. Cum haec scribere coepi, coepi ridere, et ridendo progressus in risus desij. In nuptijs grandia loqui velle, plus quam ridiculum fuerit. Annon piscatores eam hamo appendere solent escam, quam scierint appetituros pisciculos? Plus laboris impendi in describendo, quam scribendo. Et licet non soleam meis subscribere superbum illud: Ex tempore, apud te tamen profiteri audeo, extemporaneum hunc esse discursum, nec mirum, cum nervis careat ossibusque’. Wilt gij deze exemplaren laten bezorgen bij de Heeren Cats, Van den HonaertGa naar voetnoot4), ScotteGa naar voetnoot5), DoubletGa naar voetnoot6) en KinschotGa naar voetnoot7)? Amstelodami, VIII Id. (6) Feb. CIƆIƆCXXX. |
|