Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend480. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Etiam te hisce naturae sacris initiari oportet, amplissime Hugeni, et cui illa omnis elegentiae capacem dedit animam, ignorare nefas est, quaecunque orbi indulget, πῦρ, ϰαὶ ὕδωρ, ϰαὶ γαῖα, ϰαὶ αἰϑέρος ἤπιον ὕψος. - Me aliquando mirum in modum cepit rerum istarum cupido; mox obrepente ignavia, languescente etiam novitatis studio, neglexi supellectilem istam πολυποίϰιλον augere. Profecto non insuave, nec infrugiferum est contemplari in arcula varias rerum species, easque minus vulgares et obvias, ac ingenti compendio possidere universum. Spectabis microcosmum et animal, cui in cetera dominari datum est; imperij tui late patentis opes manu librabis et, quo voles, transferes. Illud praecipuum est, horum contemplatione animos rapi in admirationem omnipotentiae, sapientiae et bonitatis divinae. Nihil enim vides, quod non vel usu necessarium, vel opere stupendum, vel varietate mirandum sit; nihil tam magnum, quod non ad erudiendos nos descendat, nihil tam parvum ac humile, quod non ad illustrandam nominis divini gloriam ascendat. Mitto paucula, quae ex capsula mea selegi, ut doctae curiositatis contagio ad aliorum investigationem excitarem igneum tuum et quidvis sciendi cupidum pectus. Monui Brosterhuijsium conferre suam ad illam, quam adornas naturae officinam. Addi- | |
[pagina 272]
| |
di nummulos aliquot veteres, omnes probos et genuinos, Caesarum vultus exhibentes, ut horum intuitu in absentis Barlaei vultum subinde reflectaris. Complures aliquando a D. OverbequioGa naar voetnoot1) dono accepi. Quare redono libentius. Unus aut alter est nitidior, quod nolim antiquitati eius saeculoque praejudicet; ipse a situ et aerugine purgari iussi. Reperti sunt Voorburgi in ruderibus paucis retro annis. Ubi animus erit et otium excutere ac perlustrare Overbequii sacra, vacabit A.T. totus. Remitto etiam nummum tuum ex sculpto fusum. Extorsit αὐτοψία confessionem viro supradicto, hactenus illis incredulo. Miratur tantos in hac arte progressus fecisse industriam humanam. Vale, vir clarissime, et quibus recrementis sordibusque mihi carere perfacile est, si ita libet fruere, horum Semper ego optarem pauperrimus esse bonorumGa naar voetnoot2), dummodo tui pergam amoris benevolentiaeque compos esse. Vale iterum cum uxore et liberis. XXII Decemb. CƆIƆCXXIX. Litteras ad D. Doubletium tuis inclusas velim per famulum tuum illi in manus tradi. Ordines Generales pro ijs, quae in Sylvam Ducis lusi, ultro mihi 150 florenos decrevere, Curiae supremae senatores centum. En ut mihi dormienti dij bona conficiant. |
|