Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 271]
| |
479. Aan J. Golius. (K.A.)Ik wensch u geluk met uw dubbel professoraat. ‘Hortari deinde libet, ut, quando nunc rei mathematicae etiam ex officio vacas, eius, quae de radio refracto est, partem, nemini satis excultam, serio tibi commendatam esse patiaris, ut tandem vel a rei desperatae tabula tollamus universi manum, vel, quod ab industria sperandum tua est, ingentis arcani gloriam Bataviae vindicemus. Ab Italis, quod ambitiose hactenus pollicentur tantum, nihil adeo magni expecto, ut vel superare omnes, si hoc agas, vel paria cum illis facere quam facillime non possis. Quorum alterum ubi successerit, uti olim in telescopij invento, divisae laudis honorem cum acutissima gentium possidebimus. Aliquid mecum nuper circa theoriam istam communicavit vir stupendus Albertus GirardusGa naar voetnoot1), quicum utinam, collatis consilijs una aliquando ut scriberes, adduci possis! Terrae globum movere, si detur ubi stetis, ambo valetis. Quaedam ille perfunctorie et quodammodo mechanice observare coeperat, quibus, ni fallor, amplioris talem indaginis ansam peridoneam dedit. At nudis refractionum incrementis ac horum proportionibus incubuerat. Ego vero etiam aliquid hic physici requiro et de causarum causis ab origine mihi satisfieri velim. Hanc tibi provinciam bonis avibus desumito, mi Goli, et quaeso te per insignem eruditionem tuam tentare libeat, quatenus in naturae adytu permeari possit.’ Ik zend hierbij het boek van SirturusGa naar voetnoot2) terug en ook Lomazzo's de PicturaGa naar voetnoot3). Hagae Com., 19 Decemb. 1629. |
|