Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend457. J. GoliusGa naar voetnoot5). (L.B.)Non tanti sunt Musae aut Charites meae, ut illae laudem, hae vero gratiam mereantur ullam apud Amplitudinem tuam, sed utrobique humanitatis tuae genium agnosco et veneror, tum etiam veterem in me benevolentiam, quod meam esse aliquid tenuitatem putas, quia est mea. Refractiones coelestes et phaenomenum solisGa naar voetnoot6) in suppellectile mea libraria fuisse quondam, memini, at frustra quaesivi; si vero ad manus redibunt meas, tua erunt. Facile mihi erit similia exemplaria invenire; eam operam et tibi et mihi debeo, ne animum tuum, gravioribus intentum, istiusmodi cura tangat. De metoptice rem recte putas, at non ita mihi imputas facultatem, praeceptori meo miranda quadam sorte partam, ne propriam dicam, cujus sint alij exsortes. At SoveroGa naar voetnoot7) etiam, qui Patavij MaginoGa naar voetnoot8) successit, plurima tribuo, nam magni geometrae nomen sustinuit in promovenda recti et curvi proportione, cujus editionem proxime ad finem perductam vidi, quando apud illum eram. Non dubito, quin haud alium se naturae indagatorem probabit, si quando catoptricas et dioptricas propositiones in lucem dabit, quarum adversaria mihi | |
[pagina 263]
| |
ampla exhibuit. Invitante me Venetijs vitrearia arte, ex purissima materia fundi curavi prima geometrica corpora, ut, si forte mathematum provincia mihi contingeret, studium collocarem in observanda διάϰλισι; radiorum ad alias atque alias superficies. Nam in naturalibus rebus ApolloniusGa naar voetnoot1) etiam et DiophantusGa naar voetnoot2) operam ludant, neque mathematici sint, nisi certissima experimenta demonstrationum faciant principia. Demerendae posteritati natus Snellius nosterGa naar voetnoot3) in extremis singularem affectum professus fuit, cum profiteri studia amplius non posset, nam testamento edixit, ut, nisi filius, paternis insistens vestigijs, mathematis operam navet, omnes libri scriptaque omnia ad hasce disciplinas pertinentia, quae post se relicturus erat, Academiae adderentur. Quamobrem haud grave mihi futurum spero, impetrare a tutoribus, quondam notis mihi atque faventibus, potestatem lustrandi summi artificis lineamenta, quibus luminis tenuem et fugientem naturam descripsit. Non ut ego, me proripiens e trivio, Apellis tabulae manum admoveam, seu, quod detestor, inferam, sed ut, qualia sunt, aliorum oculis exponam, ad gloriam inventoris, praeceptoris et amici, quondam de me quam optime meriti, ampliandam et aperiendam artis viam in commune bonum. TheonGa naar voetnoot4), in scholijs suis ad magnam Ptolemaei Syntaxin, metopticen ArchimedisGa naar voetnoot5) producit. Eandem Arabice extare, aliquando legi, at videre eam nunquam contigit. Procul dubio rem acu tetigit admirandus ille vir, qui in hoc disciplinarum genere adrogasse sibi jure videtur fastuosum illud, quod alij in arithmeticis et geometricis profitentur, arte analytice freti, nempe, nullum non problema solvere. Habeo in peculio librario, quod ex Oriente adduxi, Arabis cujusdam doctissimi Optica, cui Abu HeitemGa naar voetnoot6) nomen, in quibus plurima quoque de refractione. At dubito, an non AlhaseniGa naar voetnoot7) opus sit; idem enim pronomen et meus autor habet. Conferre nondum vacavit, praesertim cum altero, licet impresso in Germania, hactenus carui. Vidi, cum agerem Constantinopoli, Aegyptij cujusdam, nempe Aben Marufi, opusculum de visione refracta; ille ante aliquot annos delectus Imperatoris MoratiGa naar voetnoot8) astronomus et observator fuit, postquam mathematum amore captus omnes fere Orientis populos et bibliothecas adierat, et commentationibus varijs famam extenderat. At aere nullo, precibus nullis extorquere ejus scripta potui ab ijs amicis, qui habebant, licet in alijs rebus maxime mihi faverent. Hoc saltem discedenti polliciti fuerunt, se curaturos, ut exemplar mihi describatur. Repe- | |
[pagina 264]
| |
titis precibus per literas instabo, et quidem eo diligentius, ut materiam nanciscar gratificandi Ampl. tuae, si tantum ab ingenij infirmitate sperare possim. Diem unum atque alterum exegi in littore nostro cum industrio artifice Gulielmo CaesioGa naar voetnoot1), qui orbis terrestris accuratam dimensionem diu meditatus, nunc fere absolvit. Littoris Hollandici rectitudo et aequalitas, inter Septentrionem et Austrum fere exporrecta, studium ejus viri excitavit, nam aliud praestanti adeo operae littus, similiter a natura accommodum, quantum quidem constat, non habet orbis. Ante annos octo, in utroque ejus extremo termino stellae polaris altitudinem, ad minuti unciam, observavit; nunc interjectum terrae spatium dimetitur, rotâ affabre factâ, quae, nonnisi rectâ lineâ volvi, et per tympana scite disposita, quoscunque circuitus peragit, sine ulla erroris suspicione indicare potest. Eâ denique diligentiâ ubique utitur, quae perfectum geodaesiae opus dabit. Eratosthenes Batavus, Snellius noster, de ea palma praeclare certavit et summam reportavit laudem. Sed videtur scrupulosa et lubrica dioptrarum ratio non extra omnem suspicionem esse hallucinationis, in dimetiendis locorum distantijs adhibita. Orientis quondam Imperator MamonGa naar voetnoot2), sub eodem meridiano, duos astronomos procedere jussit in Singjari deserto, patentissimo et aequatissimo solo - ibi Palmira olim fuit - alterum versus septentrionem, alterum vero austrum versus, donec illi gradu uno attolleretur polus, huic autem deprimeretur. Dein terrae spatia per geodaetas solertissimos extensis catenis mensurata fuerunt, et reperta sunt ambo convenire. At licet veteres, ut posteritati mensuras adhibitas exprimerent, in hordei grana, ventribus, ut loquuntur illi, juncta, easdem secuerint; dubitandi tamen principium idem reliquerunt. De Caesij opera dubitare nullus poterit, nisi qui dubitare semper velit. Sed nugandi finem facio et molestiae desino, quam exhibui tibi semper occupatissimo. Unum modo addam, quod solum possum, vota et preces, pro diuturna rerum tuarum salute, et plenissima Ill.mi Principis victoria atque triumpho. Vale, praesidium vitae et dulce decus meaeGa naar voetnoot3). Dabam Hagae-Comit., XI Calend. Sext. (= 22 Juli) CIƆIƆCXXIXGa naar voetnoot4). Groet Wyts en LiereGa naar voetnoot5) van mij. |
|