Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend423. C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (L.B.)Aveo ex te scire, num Hagae Comitis adhuc moretur et moraturus sit heros Heinius. Mitterem illi exemplar mei Argonautici, cuius ipso praesente mentio facta est a viris litteratis Amstelodami inter pocula. Significavit tum non obscure gratissimum sibi fore, si ederetur, additis et alijs verbis boni ominis, quae ut adscribam, non patitur mea modestia. Quaeso consule, quid facto opus sit, an suadeas, ut cras mittam Hagam, necne. Si ab A.T. impetrare possim, ut poemation meum tanto heroi offerre dignetur, aliquod forte eius precium esse putabit. Vellem intelligeret ipse. Sed qui possit vir inter ftuctus et procellas, et immites deos Aeolum ac Neptunum enutritus? Ut ipse offeram, a pudore meo impetrare non possum, ne videar in Musis ad mercatum profectus. Vale, vir amplissime, et vel tribus verbis, quam fieri poterit citissime, me certiorem fac, quid suadeas. Vereor enim, ne longiore mora gratia novitatis decedat carmini. Ex officina BassonijGa naar voetnoot5), 25 Jan. 1629. |
|