Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend415. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Respondet ᾽Αϑηναίον Battavici everriculum, illam peritissimi aulicorum ad HieromastigaGa naar voetnoot6) crisin sibi probari, et addit, cum aulae studijs rara societate in illo maritasse litterarum artiumque omnium egregiam cognitionem. Hypercriticum autem qui agere audeat, qui suae sibi tenuitatis conscius ad dictatorias illas voces exhorrescit. Qui fulmine icti sunt, ad omne ὑπέροχον pavent. Etiam - mutabo personam - me, Hugeni doctissime, ad inferos depressum terrent tituli ambitionem professi, et invidendae istae praepositiones. Amavi antehac vocabulum subregentisGa naar voetnoot7), quod humilitatem sapit et submissionem. Nec tamen evasi. Quid fiet mihi, si hypercriticus audiam? Relinquamus imperiosa haec nomina rei literariae duumviris, Erasmo et Scaligero, quorum ille HyperaspistenGa naar voetnoot8), hic Criticum et HypercriticumGa naar voetnoot9), subtilia adhaec et subtilissima, scripsit. Aut si recentiores allegandi sunt, censuram cum consulari potestate exerceat author Aristarchi sacriGa naar voetnoot10) alijque, quibus in intima literarum penetrare datum. In satyrarum lectione, loquor ex animo, multo me es exercitatior, quod ex illa tua accuratissima crisi facile colligo. Magis me amoeniorum poetarum lectio afficit, et studia florida, et nativo colore nitens dictio. Eos, qui saxa et lapides spuunt, et per salebrosa et verrucosa incedere amant, suspicio magis quam laudo. Praeter Persium nullum poetarum magis odi; non puto a Romanis illum intellectum. Et quid hoc est, ita scribere, ut non nisi adhibita mole commentariorum intelligi possis. Placeat Martiali et Fabio, ad palatum meum non est. Amo prolem facili partu editam. Quae diu inter matrem et obstetricem haesit, nec nisi uncis et speculis, uti vocant, adhibitis in lucem protrahitur, horribilis exit, modo obtorto capite, modo pede, modo elumbis. Hieromastiga illam ob eruditionem autoris summam, et rarum hoc saeculo ita scribendi genus suspicio et veneror. Sed dicam quae res est, multo mihi viatico opus fuit in eius lectione. Sed desinam, dum censuram declino, censorem agere, ne forte mihi Iuppiter ambas Iratus inflet buccasGa naar voetnoot11), aut tibi conrepat ab ira. Criticum vere hypercriticum ad Hieromastiga si legere tibi otium est et animus, epistolam lege Sigismundi BoldoniGa naar voetnoot12), quam mitto, additis epistola et carmine | |
[pagina 245]
| |
BonifacijGa naar voetnoot1), quorum ubi te caeperit satias, fac ad nobil. Mylium redeant. Ne tamen videar tibi non obsecutus, aliquid nugabor. Cur illud Filius aut coeli displicet, non video ..... In reliquis assentior. Vale, aulicorum omnium humanissime et doctissime. Lugd. Bat., ipsis Nonis (4) Decemb. CIƆIƆCXXVIII. |
|