Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend414. C. BarlaeusGa naar voetnoot7). (L.B.)Si quid de versibus istis tuis sentiam, Laconice mihi sit scribendum, scriberem: Placent. lam cum Asiaticum magis dicendi genus, quam Laconicum amemus, dicam, elegiam is am tuam in ArgonautasGa naar voetnoot8) rerum ubertate et precio illis ipsis, quae celebras, spolijs respondere, forte et inventione; prorsus enim, uti Argonauta noster egregia felicitate, quae in bellis multum valet, in vellus istud aureum incidit, etiam tu, amplissime Hugeni, ingenij felicitate in eas incidisti cogitationes, in quibus cum prudentia mixturam fecit erudita poesis. Ego quae de labris et calice scribis, primoribus labris gustasse contentus non fui, sed perlecta iterum atque iterum altius animo recondidi, quo jam ante te. In Gallico carmine Tiresia coecior sum. Etiam, ubi | |
[pagina 244]
| |
Hispanizas, miror magis. Nescio an maius miraculum sit, dari Chimaeram, aut centigeminum Briareum, aut pullulantem Lernae belluam, quam hominem, Cui linguae centum sunt oraque centumGa naar voetnoot1). Num Mithridati gloriam suam invides, et os multilingue? Ilirudini natura bisulcam linguam dedit, tibi ars et exercitatio plus quam bis trisulcam. Carmen meum in Argonautam non videbis, nisi postquam fuerit dicere:
Vereor enim illud tuum de calice et labris. Nec expedit me prudenti seculo ludibrium debere. Breve carmen scribere institueram, et urceum formare. Currente rotâ nunc amphora exit, praepostero, quam apud poetam est, ordine. Ivimus ultra trecentos, quanquam a numero commendari frigidum sit schema. Omnes noctu scripsi - ita moris mei est - sub stragulis, ubi rebus nox abstulit atra coloremGa naar voetnoot3). Vide, qualis, mi Hugeni, quantusque in occulto lateam, ad exemplum pij Aeneae per noctem plurima volvensGa naar voetnoot4) ..... Vale. Lugd. Batav., prid Calend. Decemb. (= 30 Nov.) CIƆIƆCXXVIII. |
|