Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend389. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot7). (L.B.)*Sic sane oportuit, mi Barlaee, ad alios cum scriberes, ad me uti sileres, et quem tardissimum responsorem expertus esses, solo denique nutu compellares. Id heri mihi accidit, cum Poematum tuorum exemplar silentio transmisisti; quod ut novum fuerit a scriptore tam sedulo, miratus ab amico tam neglecto non fui, quin re vera illud potius, quod tantae socordiae reum de censu amicorum non expunxeris. Ipse quidem fateor, nil meruisse minus, sed iure summo, cuius cum summa iniuria quam breve confinium sit, nunc maxime ut recorderis, rogo. Scilicet | |
[pagina 229]
| |
hominibus meae sortis, τοῖς, inquam, ὰπὶ μισϑῷ, aliquid condonet oportet, qui perpetuo succensere non velit. Ita enim alterius sumus, ut, cum nostris esse vacat - vacat autem rarissime - desueta sibi natura libertatem animi vel non agnoscat plane, vel sibi carptim ut applicet, adduci non potest. Vide quo redactae sint res nostrae, quas bonorum omnium exemplo subcesivas olim horulas occupationibus detrahere soluimus, nunc qua ratione vel succidendae sint, dedidicisse videmur, et quod pridem in quaestu otium fuit, eo nunc impenditur ut, ratione subducta, diem unum otiati, diem unum totum egerimus nihil. Quamquam, nisi Hagâ elabimur, tam prolixe feriari omnino non datur. Sed feriari me argues, qui haec tam otiose persequar. Non ferior tamen, mi Barlaee, sed semel tandem stiorum tibi et negotiorum meorum ratio ut constaret; omnis aequitas postulavit. Quo facto, quin ignaviae etiam meae tribuas nonnihil, nullus intercedo; nam, ut nuper scribere ad te memini, qui silendi aut loquendi inter nos libertatem sustulerit, ad me quod attinet, sciat, vim se facere ijs amicitiae privilegijs, quae sine cuiuspiam offensione hactenus cum amicis usurpo. Scribo itaque non ubi vacat repente, sed ubi maxime collibuerit, et ut libentissime ea lego, quae sponte sua nec ullo foris impulsu ad me amici scribunt, rogo te ante omnes, ut libenter a me non legas, nisi quae elapsa potius mihi, quam expressa senseris. De illo genere literarum hae sunt, quas quâdam hodie cum voluptate scribo ad florentissimum te scriptorem, qui adeo me recenti Carminum tuorum lectione succendisti, ut mirum sit imperasse me prosam orationem stilo tam furenti. De hac editione tua dum nunc est, scito in ea me, post menda typographi, adscribere etiam autoris erratum unum. Id reperies libro heroicorum, pagg. 34 et 35, quae tantâ sui parte vitiosae sunt, ut, mea non sententiâ solum, sed et authoritate, insigni Θ compungendae sunt. Dele, inquam, totum inde a linea Xa unius ad ulterius XVamGa naar voetnoot1). Nam quis te deorum eo imprudentiae adegit, ut politissimae telae tam infamem maculam adspersam velles? At fuit sane, cur velle posses, Barlaee, fateor; illustrandae nimirum luci tuae a meis tenebris. Id si ita est, ignosco iterum, ac deleo ceusuram. Utere me et fruere quacumque ratione expedire credis. Ego ille tantam amicitiae libertatem professus, iniurius sim, si quidquam prior derogavero. A castigatione denique libri ad laudes transirem, nisi tantas mereretur, ut par efferendis non sim, vel tantillas offerre possem, ut par ferendis tua fiat modestia. Facio itaque hic finem et, si verbum addendum est, publico tibi nomine gratias ago, quod nobilem thesaurum indignissimo saeculorum tamen non invideris. Ad genethliacas literas tuasGa naar voetnoot2), quarum eruditissimam elegantiam passim cum eruditionis et elegantiarum, quotquot sint, cultoribus communico, nihil tandem regero, nisi quod insignem in ijs erga me meosque affectum praeter caetera avide exosculor, ac tantae humanitati valde me obstrictum sentio. Pluribus nunc non vaco, ne quidem per te ipsum, qui iucundissimâ lectione novâ totum Hugenium occupasti. Vale, vir doctissime, et immerentem licet amicum, certe nec ingratum, nec immemorem, amare perge. Hag. Com., postrid. Cal. (2) Apr. CIƆIƆCXXVIII. |
|