Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend388. C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (L.B.)Qui sparsim antehac versiculis meis te affatus fui, Nobilissime Hugeni, iam poematum meorum mitto συνδρομƮνGa naar voetnoot4), ut, si forte istis salivam tibi movi, jam hac ipsa famem expleam. Ita loquor, quia famem istam βονλιμίαν, aut caninam appetentiam, aut picam (?) - medicorum haec pulpam sapiunt - interpretor, qua uti laborantes monstrosa appetunt, ita et tu hos male natos versus. En, quo discordia civem Perduxerit miserumGa naar voetnoot5). Qui theologiam antehac et philosophiam professus fui, iam poëtaster factus sum, et dum alijs luculentae fervent messes, veluti inter arbusta cicada, in spem esuritionis cantilloGa naar voetnoot6). Incidi miser in illa tempora, in quibus rerum potitur Aristophanicus iste Plutus, et ex eorum nutu omnia geruntur, quos, utpote sacros, debita periphrasi circumscribere non audeo. Sed desinam istud ulcus refricare, ad cuius memoriam exhorresco. Apud te confidentius hanc querimoniam depono, quem aequum rerum aestimatorem esse novi, quique humanitatis ac benevolentiae tuae aurâ desertum hominem subinde refocillasti, nec occasiones negligis ijs me commendandi, quorum favore, ubi res ferent, erigi possum. Sed redeo ad poemata mea, quae nec petere ausim ut legas, ne Suffenus mihi videar, nec ut non legas, ne de judicij tui caudore et aequitate dubitare credar. Eo seculo vivitur, in quo mediocribus esse poetis non licet. Nihil iam sapit, nisi quod singulari iudicio, eruditione ac cura excoctum sit. Quae publici saporis sunt, nauseam movent. Omnia quasi sesamo et papavere sparsa sint oportet, qualia haec mea esse libens diffiteor. Sed facile veniam apud te merebor, si expendas eo me tempore pieraque scripsisse, quo minime defecatus fuit animus, et domesticis sordidisque euris impedita Calliope stetit non semel et obmutuit, Vale, vir amplissime, et παρρησιαστιϰῶς scribenti ignosce. Raptissime, e musaeo nostro. Lugd. Bat., propridie Cal. April. (= 30 Maart) CIƆIƆCXXVIII. |
|