Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend390. C. BarlaeusGa naar voetnoot3). (L.B.)Ingeniose admodum, nec sine sale praefaris, mi Hugeni, et insignem istam meam ἀγροιϰίαν notas, qui libellum meum sic satis superciliose absque litteris ad te miserim. Non istud schema rhetorum: Sic sane oportuit, mi Barlaee, etc.Ga naar voetnoot4), quasi dicas: minime ita oportuit. Parum aberat, quin cum Augusto Caesare reponeres: nesciebam, me tibi tam familiarem esse. Subrisi vero, cum non minori dexteritate facti mei culpam in te transfers, ac si tardiusculam tuam responsionem, aut intermissam aliquando, hoc vindictae genere ulcisci, hoc supplicij genere mulctare voluerim. Quam vere comicus ait: In amore haec omnia insunt, vitia, irae, metus, | |
[pagina 230]
| |
suspicioGa naar voetnoot1). Nimis meticulosus es, qui me tantilla re offendi putas, aut minus tibi sum rorum humanarum intelligens, qui nesciam aut publicis te negociis districtissimum essc, aut amicorum officia ad stateram argentariam non esse expendenda. Age ergo, laxabo amicitiae iura. Per me licet, non rescribas posthac, nisi postquam ter te meis litteris in posterum interpellavero. Expectasne benigniorem legum interpretem? Non sum is, vir amplissime, apud quem tam sollicite et operose culpam silentij diluere necesse habeas. Non tenentur Principes legibus, nec tu mecum comparatus. Inter dignitate impares amicos hanc vult esse ἰσότη;τα Aristoteles meus, ut maior beneficijs, minor obsequio, observantia et cultu maiorem sibi devinciat. Illud fecisti tu non semel. Posterius ut a me fiat, quavis occasione annitor. En epistolam, quam cum libello mittere decreveramGa naar voetnoot2). Eam dum operculo una cum libro inclusisse me puto, iuxta pulpitum meum derelictum postero die offendi. Quare Hi motus animorum, atque haec certamina tanta
Pulveris exigui iactu compressa quiescunt.
Heros, heros, tune epigramma istud tuum, in Manes meos Auriacos scriptum, mendum vocas et tenebras iuxta lucem positas? Ad philosophum iterum appello, qui in Ethicis et illam εἰρωείας speciem damnat, qua quis virtutes suas, resque laudatissimas depreciat. Si tu maculam istud indigetas chartis meis adspersam, ego lemniscum vocabo additum coronae pactili. Si tu imprudentiae me insimulas, ego prudentiam interpretabor, ex tanti viri commendatione gloriolam aucupari posse. Scis, qualibus mercibus suspendenda sit hedera. Tolle e libello meo augustos titulos Regis ac principum, tolle celebria nomina Hugenij, Realij, Hooftij, aliorumque, perierint impensae typographo. Si secus iudicas, ἀμβλυωπὴς es, nec illapsum tibi in oculos phiegma, sed in mentem, Eam tamen in amere mei constantem serva, Tibi illam incolumem in corpore incolumi diu praestet vitae necisque supremus arbiter. Lugd. Bat. E musaeo nostro, tertio Nonar. (3) Aprilis CIƆIƆCXXVIII. |
|