Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend332. C. BarlaeusGa naar voetnoot6). (L.B.)aant.Jam dudum ad te, etiam in castris haerentem, scripturiebam, Hugeni clarissime, verum cum didicissem nihil Musis cum Marte commune esse, et humaniores litteras classicorum strepitus aversari, officium styli in hoc tempus distuli. Gaudeo equidem te e Morboniae regno sospitem et incolumem ad tuos reversum, et vagos castrorum situs stabili magisque salubri loco commutasse. Habes et domi, ubi castra metari possis, sed extra teli jactum, in Polybij aut Vegetij campis. Vallos, propugnacula, aliaque exercitus munimenta formabunt tibi apud Annalium scriptorem Germanicus et Drusus. Illa lustrare et oculis usurpare licebit, etiam post indictum castris silentium et sacra vigiliarum tempora. Minus te in ista arena afficiet Varus cadens, caesae legiones, aquilae raptae, quam turbatae nuper Batavorum phalanges, captus VismariensisGa naar voetnoot7), et manu, voce, vulneribus pugnam sustentans Dominus de PotlesGa naar voetnoot8). Si vinctum Rhenum, si pontes mobiles visere amas, dabunt tibi in Menapijs et Trevirorum finibus sublicios Caesaris Commentarij. At Principis tentoria oberrare muneris tui. Fsto. Habet et illa apud Curtium Pellaeus juvenis. Denique si classium placet conspectus, quantas tibi depinget epitomator Trogi, quantas Patavinus in Lilybaeo portu. Faciem hanc belli, cum voles, domi etiam vides et stupes, ipse securus, quid Tyridatem terreat unice, et quid Dux Ligurum meditetur orae. Ego castra nec amo, nec sequor, nisi forte illa, in quibus imbellis cum matre puer, remotis arbitris, citra illiusinvidiam, sacra sua peragit. Aliorum bellorum narrator esse malo, quam spectator, quam actor, nec in illa fabula Purgopolinices sum aut Davus. Si quid heldomadales chartulae nobis impertiant, | |
[pagina 209]
| |
quod boni sit commatis, avidus illud arripio, et bene cum patria agi arbitror, cum tantis historicis salutem suam, curam, bellique momenta probaverit. Sed haec per jocum. Snellij nostri mathematici summi eclipsin intellexistiGa naar voetnoot1). Eius manibus hoc carmine parentaviGa naar voetnoot2), in quo constellationes, quas vocant, breviter perstrinxi. Praeterea Ausonias arces, et moenia clara triumphis
AccipeGa naar voetnoot3), nec nostrae sordeat artis opus.
Dissimulet domini quamvis haec pagina nomen,
Debebit domino non minus illa suo.
Nomen non adscripsi, quia Italiam ipse non vidi, et ex aliorum solummodo narrationibus sapiendum mihi fuit, quorum, si quis forte fuerit, errorem et culpam praestare nolui. Vale, Hugeni praestantissime, et fratri tuo a me salutem. Me ut redames, non petam, cum candorem odisse non possis. 14 Decemb. 1626. |
|