Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend333. Aan C. BarlaeusGa naar voetnoot4). (A.B.)*Gratias tibi pro munere summas ago, nec pro munusculo minores, quando semel ita statui, nihil nisi magnum a te proficisci, etiam cum te Laconismo includis et amplissimum ingenium tuum paucis versibus. Itaque et Italiae tuae, cuius lustrandae per bibliopegum copia nondum facta est, iam nunc sic subscribo, ac si tua sit; quo solo encomio modestiae illi tuae gravis esse in posterum decrevi, postquam stupore quotidie novo obruere nos non desinis, ac de perculsis mutos aliquando is redditum. Iacchaei multo stupuit facundia luctuGa naar voetnoot5), si quid benignius pronunciandum est; professoriam linguam Tacitus arguisset; mihi logicum idioma sapere videtur arida oratio, brevis illa certe, sed parum succincta, succulenta vero quam minime ..... Hag. Com., XVo Cal. Januar. (= 18 Dec.) CIƆIƆCXXVI. |
|